Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non peccet quis cum conscientia peccati mortalis corpus christi manducans. Quia secundum Augustinum, maximis bonis nullus male utitur. Sed corpus christi de maximis bonis est. Ergo nullus potest ipso utendo peccare.
Praeterea, infirmi non minus egent medicina quam medico. Sed christus in propria specie veniens ut medicus, non refugit peccatorum consortium: quia, sicut ipse dicit, Luc. 5, 31, non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
Ergo cum christus sub sacramento proponatur ut medicina, non debet peccatoribus subtrahi.
Praeterea, nullus peccat faciendo id quod tenetur. Sed iste peccator tenetur ex praecepto ecclesiae semel in anno corpus christi sumere.
Ergo quamvis sit in proposito peccandi, non peccat corpus christi sumendo.
Sed contra, 1 corinth. 11, 29: qui manducat indigne, judicium sibi manducat. Sed qui cum conscientia peccati mortalis manducat, indigne manducat.
Ergo etc..
Praeterea, deus magis horret sordes spirituales, quae sunt peccata, quam sordes corporales.
Sed peccaret qui corpus christi in lutum projiceret.
Ergo peccat qui christum in corpus suum peccato infectum intromittit.