Ulterius. Videtur quod etiam ille qui non habet conscientiam peccati mortalis, in peccato mortali existens peccet corpus christi sumendo.
Peccatum enim facit hominem indigne accedere ad corpus christi. Sed ignorantia peccati cui homo subjacet, non tollit peccatum, immo gravissime peccat qui ignorat, secundum Ambrosium. Ergo cum indigne accedens peccet mortaliter, videtur quod habens peccatum cujus non est conscius, accedens peccet.
Praeterea, in meliori statu est justus habens conscientiam peccati mortalis, cui non subjacet, quam peccator subjacens peccato cujus non est conscius: quia hoc videtur esse praesumptionis, primum autem humilitatis: quia secundum Gregorium, bonarum mentium est ibi culpam agnoscere ubi culpa non est. Sed justus carens peccato peccat, si cum conscientia peccati mortalis accedat. Ergo multo fortius peccator, qui peccati sui sibi non est conscius.
Praeterea, ubicumque requiritur examinatio, ibi est necessaria rei veritas, et non opinio tantum.
Sed ad hoc quod aliquis digne accedat ad corpus christi, requiritur diligens examinatio sui ipsius, ut patet 1 corinth. 11, 28: probet seipsum homo, et sic de pane illo edat. Ergo necessarium est quod sit puritas a peccato secundum veritatem, et non solum secundum aestimationem.
Sed contra, Eccl. 9, 1, dicitur: nemo scit utrum odio vel amore dignus sit. Si ergo habens peccatum cujus non est conscius, peccaret corpus christi sumendo; quicumque sumit, exponeret se periculo peccati mortalis; et ita nullus sumere deberet.
Praeterea, ignorantia facti excusat. Sed ignorantia peccati est hujusmodi. Ergo excusat.