Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacerdos dare non debeat corpus christi petenti, si sciat ipsum esse peccatorem. Medicus enim non debet dare infirmo medicinam quam scit ei esse mortiferam. Sed sacerdos scit peccatori corpus christi esse mortiferam causam. Ergo non debet ei dare.
Praeterea, contra veritatem vitae non est faciendum aliquid propter vitandum scandalum.
Sed dare corpus christi peccatori est contra veritatem vitae, cum sit contra praeceptum domini, Matth. 7, 6: nolite sanctum dare canibus. Ergo quantumcumque possit sequi scandalum, nullo modo est ei dandum: sicut nec pro aliquo scandalo vitando deberet dari cani, aut in lutum projici.
Praeterea, de duobus malis minus malum eligendum est. Sed peccatori minus est malum si infametur, quam si corpus christi manducet indigne.
Ergo magis sacerdos debet ei negare in publico, etiamsi crimen ipsius in notitiam venire debeat, quam ei dare.
Praeterea, si dat ei hostiam non consecratam, nullum scandalum erit. Ergo videtur quod hoc debet magis facere.
Sed contra, omnis christi actio nostra est instructio.
Sed christus dedit corpus suum in coena Judae, ut habetur joan. 13, et dionysius dicit, quamvis sciret eum peccatorem. Ergo et sacerdos peccatori petenti denegare non debet.
Praeterea, Augustinus dicit: non prohibeat dispensator pingues terrae, idest peccatores, mensam domini manducare.