First reprinting 1969, johnson reprint corporation pnnted in the united states of america
Ex s. congr. episc. et regularium
256 e x s . c . i n d u l g e n t i a r u m
Mani, et detur decretum in una bisinianen. diei 23 maii 1846.
400 ex a c t i s c o n s i s t o r i a l i b u s
Secgoyien. seu ord. s. benedicti 423
424 seccotien. seu ord. s. benedicti
S e c c o v i e n . s e u o r d . s . b e n e d i c t i 425
426 seccovien. seu ord. s. benedicti
438 a p p e n d i x i i . sacra porro eadem congrega-
Torum elata voce pronuncietur ab una ex monialibus ratihabita men- taliter a ceteris.
452 decretum collegii quitoaní legibus ferendis praepositi.
Signum crucis super populum fa- cere ?
Negative ad secundam. atque ita declaravit et rescripsit. die 20 au- gusti 1880.
Ad iii. pro gratia, et ad men- tem: mens est ut altari imponatur ampla umbella vulgo baldacchino.
644 ex a c t i s c o n s i s t o r i a l i b u s
Ex actis consistorialibus 6 4 5
LITTERAE SIS
mnasia, quae in utriusque provinciae finibus continentur. Id nam- que eo valet ut par apud omnes sit docendae instituendaeque iu- ventutis ratio, atque ita firmiora arctioraque vincula fiant , quae iungunt invicem istius regionis fideles.
Quum vero Nobis nihil sit antiquius, quam ut haec animorum coniunctio solidetur in dies, adeoque in votis sit ut immotum ma- neat Athenaeum istud, cuius tanta vis est et uti l i tas ad eam fo- vendam, imprimis hortamur etiam atque etiam Venerabiles Fratres sacrorum Antist i tes regionis Canadensis Grallicae, ut eo quo prae- stant pastorali zelo adiuvare pergant vigilantia sua Archiepisco- pum Quebecensem, prospicientes ne quid noxium integritat i fidei et morum honestissimum illud scientiarum domicilium inficiat. In- super quaecumque ab hac Apostolica Sede eiusve auctoritate acce- dente acta , gesta decreta sunt circa studiorum Universitatem La- vallensem rata habemus et confirmamus ; imprimisque declaramus unam hanc a Nobis agnosci et haberi Catholicam Universitatem Canadae inferioris, satis aptam et instructam praesidiis queis opus est , ut rectae ac plenae iuvenum institutioni consulatur, neque Nos passuros aliam Catholicam Universitatem ab ea seiunctam in -ea regione extare, cui ius sit gradus academicos conferendi. Quod autem Monte Regio est succursale Athenaeum , hoc servari volu- mus, quasi sedem alteram Universitatis eiusdem, ac loco haberi La- vallensis Universitatis Monte Regio magisterio fungentis. Huius Pro-Rector designandus erit ab Episcopis provinciae Marianopoli- tanae, qui eum Consilio exhibebunt quod regendae Universitati praeest ; quemque respuere nequeat nisi ex causis quas iidem Epi- scopi probaverint.
Consilium Universitatis Lavallensis iara sua sive in sede Que- becensi, sive in sede Montis Regii exercebit iuxta ea quae in Regia Charta eidem Consilio conceduntur. Ut tamen paci ac concordiae inter idem Consilium eosque qui Montis Regii succursalem admi- nistrant plenius consulatur, haec quae sequuntur edicimus; quae idem Consilium pro sua erga Apostolicam Sedem devotione fideli- ter esse servaturum minime dubitamus.
In succursali Marianopolitana professores et decani eo ritu eligentur, qui nunc servari solet in singulis facultatibus, et a Con_ silio praedicto agnoscentur ac recipientur, extra quam si Archie- piscopus Montis Regii intercesserit, quominus admittantur. Semel autem admissi gradu moveri a Consilio poterunt, approbatis tamen ab eodem Archiepiscopo remotionis causis.