Ad quartam quaestionem dicendum, quod qua ratione ponitur ibi pars quantitatis, eadem ratione ibi poni debet etiam tota quantitas: quia sicut corpus christi non separatur a propria quantitate, ita una pars quantitatis non separatur ab alia: utrumque enim sine mutatione intrinseca corporis christi non posset evenire.
Ad primum ergo dicendum, quod in superpositione directe quantitas applicatur quantitati.
Et quia quantitas christi non directe applicatur quantitati panis, quia non mediante ipsa corpus christi sub dimensione panis est; ideo non est ibi aliqua superpositio quantitatis ad quantitatem, nec aliqua commensuratio quantitatum; et ideo non sequitur quod sint aequales.
Ad secundum dicendum, quod sicut illa quae non habent quantitatem, possunt esse indifferenter sub parva et magna quantitate, sicut patet de anima, quae est indifferenter in magno et parvo corpore; ita illud quod non ratione suae quantitatis continetur sub aliqua quantitate, potest esse indifferenter in magna et parva quantitate: et sic est in proposito.
Ad tertium dicendum, quod situs, sicut objectio tangit, quantitatem praesupponit; et quia quantitas christi nullam similitudinem habet ad dimensiones panis, ideo etiam nec situs partium corporis christi; et ideo quamvis corpus christi, prout est sub sacramento, habeat partes distinctas, et situatas situ naturali, non est tamen assignare in partibus dimensionum panis, ubi singulae partes corporis christi jaceant. Nec tamen sequitur quod dicamus corpus christi confusum, quia ordinem habent partes in se; sed secundum ordinem illum non comparantur ad dimensiones exteriores.