Ad tertium sic proceditur. Videtur quod panis non possit converti in corpus christi. Conversio enim mutatio quaedam est. Sed nulla specie transmutationis in corpus christi panis convertitur; non enim est ibi generatio et corruptio, quia materia panis non manet; nec est alteratio, quia non manet aliqua substantia ejus actu; nec est augmentum, quia non additur aliquid ad corpus christi, neque motus localis, non enim ipsum corpus christi de coelo descendit, ut Damascenus dicit. Ergo videtur quod nullo modo panis in corpus christi convertatur.
Praeterea, in omni conversione oportet esse aliquid quod mutetur. Mutatur autem quod dissimiliter se habet nunc et prius. Si ergo panis in corpus christi convertatur, oportet aliquid esse idem numero quod prius fuerit de substantia corporis christi; quod non ponitur. Ergo panis in corpus christi non convertitur.
Praeterea, conversio accidens quodammodo est; omne autem accidens est in subjecto. Non autem potest dici quod subjectum ejus sit panis neque corpus christi; quia non est idem subjectum mutationis et terminus a quo vel ad quem. Ergo panis nullo modo convertitur in corpus christi.
Praeterea, omne quod fit aliquid, acquirit hoc quod fieri dicitur. Sed omne singulare est incommunicabile.
Ergo impossibile est quod aliquod singulare fiat aliud singulare, quamvis possit ei adjungi, et sic esse ejus percipere sicut pars. Sed corpus christi est quoddam singulare demonstratum.
Ergo non potest esse quod aliquid convertatur in ipsum, ita quod fiat ipsummet; sed solum quod adjungatur ei.
Sed contra est quod Damascenus dicit, ubi supra: fecit christus panem et vinum corpus et sanguinem suum, non quoniam ipsum corpus christi de caelo descendit, sed quoniam panis et vinum transit in corpus et sanguinem christi.
Praeterea, illud quod nec in se manet nec annihilatur, oportet quod in aliud convertatur. Sed panis non manet in se, sicut in primo articulo dictum est, nec etiam annihilatur, ut ex secundo articulo patuit. Ergo oportet quod in aliud convertatur.