Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praedicta conversio possit exprimi per verbum substantivum alterius temporis quam praesentis, ut dicatur: quod est panis, erit corpus christi, vel: quod est corpus christi, fuit panis. Ambrosius enim dicit in Lib. De sacramentis, quod erat panis ante consecrationem.
Praeterea, major est convenientia, quanto perfectior est conversio. Sed haec conversio est perfectior omnibus aliis: quia in hac convertitur totum in totum et partes in partes, sicut ex praedictis patet. Cum ergo in aliis conversionibus utamur tali modo loquendi, scilicet, quod erat aqua est vinum: vel, quod erat aer est ignis: videtur multo fortius hic quod possit dici: quod est corpus christi, erat panis.
Sed contra, quod est relativum suppositi ejusdem.
Sed non est accipere aliquod suppositum quod sit quandoque panis, quandoque corpus christi, ut ex praedictis patet. Ergo non est dicendum: quod est corpus christi, fuit panis.