Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cum sine aqua possit sanguis consecrari, quantum ad id quod fieri potest non refert quaecumque aqua apponatur, dummodo sit talis aqua quae in vinum converti possit; sed quantum ad id quod fieri debet, non debet apponi nisi aqua naturalis: quia illae aquae non sunt ejusdem speciei, et dicuntur aquae aequivoce, sicut etiam de vino et de pane dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod panis artificialiter factus est ejusdem speciei cum illo pane de quo confecit christus; non autem aqua artificialis cum aqua quae effluxit cum sanguine de corpore christi, est eadem specie; et ideo non est similis ratio.
Ad secundum dicendum, quod quidam dicunt, quod similiter est ex parte panis, quod de pane confecto ex aqua rosacea potest confici corpus christi, quamvis peccaret scienter ex tali pane conficiens.
Sed probabiliter videtur quod possit confici: quia panis est principalis materia hujus sacramenti, de cujus substantia et compositione est aqua; et ideo diversificatio aquae secundum speciem, facit diversitatem speciei in materia sacramenti.
Sed aqua non est de substantia vini, quae est principalis materia in hoc sacramento.
Patet etiam responsio ad id quod in oppositum objicitur: quia aqua in baptismo est principalis materia; et ideo si aqua alterius speciei apponatur, non servatur debita materia, et propter hoc non est sacramentum; sed hic est aliter, ut dictum est.