First reprinting 1969, johnson reprint corporation pnnted in the united states of america
Ex s. congr. episc. et regularium
256 e x s . c . i n d u l g e n t i a r u m
Mani, et detur decretum in una bisinianen. diei 23 maii 1846.
400 ex a c t i s c o n s i s t o r i a l i b u s
Secgoyien. seu ord. s. benedicti 423
424 seccotien. seu ord. s. benedicti
S e c c o v i e n . s e u o r d . s . b e n e d i c t i 425
426 seccovien. seu ord. s. benedicti
438 a p p e n d i x i i . sacra porro eadem congrega-
Torum elata voce pronuncietur ab una ex monialibus ratihabita men- taliter a ceteris.
452 decretum collegii quitoaní legibus ferendis praepositi.
Signum crucis super populum fa- cere ?
Negative ad secundam. atque ita declaravit et rescripsit. die 20 au- gusti 1880.
Ad iii. pro gratia, et ad men- tem: mens est ut altari imponatur ampla umbella vulgo baldacchino.
644 ex a c t i s c o n s i s t o r i a l i b u s
Ex actis consistorialibus 6 4 5
naturam et proprietates edisserens asserit conditiones dignitatis eius- dem ab actuali Capituli statu esse deducendas sive ipsae lege invectae sint, sive consuetudine.
Ne vero controversia ipsa ul- terius progrederetur , idem Ca- nonicus Theologus de consilio etiam Rmi Archiepiscopi Mutinen. Sacrae Rituum Congregationi se- quens proposuit Dubium, opportu- nam ab ea expetens solutionem, nimirum: An enunciata innova- tione in Capitulo Mutinen. facta, servari in posterum debeat Caere- moniale Episcoporum, vel antiqua consuetudo de qua supra pro ad- sistentia Cathedrae Episcopali prae- standa.
Et Sacra eadem Congregatio, re maturo examine perpensa, au- ditoque voto alterius ex Apostoli- carum Caeremoniarum Magistris, ad relationem subscripti Secretarii proposito Dubio rescribere rata est: Ratione factae innovationis, servetur omnino Caeremoniale Epi- scoporum. Atque ita rescripsit, et servari mandavit. Die 16 Ianua- rii 1880.
AURELIANEN.
Rmus D. Petrus Coulliè Epi- scopus Aurelianen, a S. Rituum Congregatione sequens Dubium declarari humillime petiit, nimi- rum :
An servari possit consuetudo ut in Exequiis parvulorum Missa
ix v. 623 de die, vel votiva de Angelis le- gatur, vel cantetur?
Et Sacra eadem Congregatio referente Sacrorum Rituum Con- gregationis Secretario , auditaque sententia unius ex Consultoribus eiusdem Sacrae Congregationis, omnibus perpensis sic declarare censuit : servetur consuetudo; sed Missa votiva de Angelis legatur, vel cantetur tantum diebus a Ru- brica permissis. Atque ita declaravit ac rescripsit. Die 30- Ianuarii 1880.
MINDONIEN.
Quum Rmus D. Episcopus Min- donien. efflagitasset an uti potuis- set pyxide vitrea ad servandam et et administrandam sacram Syna- xim locis sylvestribus, ac imper- viis, ubi latrones metalli amore capti pyxidis furantur horrendum sacrilegium perpetrantes; Sacra Congregatio respondit : Negative , Die 30 Ianuarii 1880.
YIVARIEN.
Hodiernus Episcopus Vivarien. in Sacra visitatione suae Dioece- seos plurima invenit altaria quo- rum sepulchrum accurate coemen- to clauditur, nullo tamen rema- nente vestigio sigilli episcopalis. Ex iis autem altaribus quaedam sunt non ita pridem consecrata de quibus certo constet quod sepul- chrum non fuerit reseratum; quae- dam vero a multis iam annis con-