Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut supra dictum est, corpus christi non comparatur ad species sub quibus continetur, mediantibus suis dimensionibus; immo dimensiones ejus sunt ibi quasi ex consequenti; ideo quidquid convenit corpori christi mediantibus dimensionibus suis, hoc non convenit ei secundum quod est sub sacramento. Cum ergo divisio quantitativa ei convenire non possit nisi mediante dimensione propria, constat quod fractione specierum ipsum corpus ejus non dividitur neque frangitur, etiam si passibile esset, sicut in coena fuit.
Ad primum ergo dicendum, quod in manducatione sunt multa; et fractio sive masticatio, et trajectio in ventrem sive nutritio. Primum autem convenit ipsis speciebus tantum; sed secundum et speciebus continentibus et corpori contento: quia ubi sunt species, est verum corpus christi. Sed tertium, si loquamur spiritualiter, convenit corpori christi, si autem corporaliter, speciebus, ut dictum est. Et ideo manducatio aliquo modo competit corpori christi, sed non fractio, sive divisio.
Ad secundum dicendum, quod quia hoc sacramentum est signum passionis christi, et non ipsa passio; ideo oportet quod passio quam significat fractio, non sit in corpore christi, sed in speciebus, quae sunt signum ejus.
Ad tertium dicendum, quod forma substantialis materialis aliquo modo habet ordinem ad dimensiones, cum dimensiones interminatae praeintelligantur in materia ante formam substantialem, ut dictum est; sed corpus christi nequaquam; et ideo non est simile de corpore christi et illis formis.