First reprinting 1969, johnson reprint corporation pnnted in the united states of america
Ex s. congr. episc. et regularium
256 e x s . c . i n d u l g e n t i a r u m
Mani, et detur decretum in una bisinianen. diei 23 maii 1846.
400 ex a c t i s c o n s i s t o r i a l i b u s
Secgoyien. seu ord. s. benedicti 423
424 seccotien. seu ord. s. benedicti
S e c c o v i e n . s e u o r d . s . b e n e d i c t i 425
426 seccovien. seu ord. s. benedicti
438 a p p e n d i x i i . sacra porro eadem congrega-
Torum elata voce pronuncietur ab una ex monialibus ratihabita men- taliter a ceteris.
452 decretum collegii quitoaní legibus ferendis praepositi.
Signum crucis super populum fa- cere ?
Negative ad secundam. atque ita declaravit et rescripsit. die 20 au- gusti 1880.
Ad iii. pro gratia, et ad men- tem: mens est ut altari imponatur ampla umbella vulgo baldacchino.
644 ex a c t i s c o n s i s t o r i a l i b u s
Ex actis consistorialibus 6 4 5
654 LIMBURGEN.
Francofurti facta potuisse deperire, si adfuit, et si reapse confe- ctum non fuit, id ex ipsa hostili aversione senatus civitatis contra decreta Concilii ortum potuisse habere. Quum enim certa publi- cationis forma a Concilio Tridentino praescripta non esset, rectores paroeciae ad sanctum Bartholomaeum mandato archiepiscopali de publicando decreto Tridentino accepto, modo minus solemni decre- torum ad notitiam fidelium deferre poterant, ne vexationes-catho- licorum ex parte senatus acatholici publicatione solemni et nimis obvia provocarent.
Praeterea anno 1664 vi pacis Westfalicae anni 1648 catholi- cis Francofurtensibus exercitium plenum religionis restitutum fuis- se, Archiepiscopum vero Ioannem Philippum non fuisse i ta animo comparatum, ut huic iuri metu Senatus Francofurtensis cederet.
Constat quoque ex catalogis paroeciae ad sanctum Bartholo- maeum, de facto formam Tridentinam inde ab anno 1664 in ma- trimoniis contrahendis observatam esse ; quod omnino haberi debet uti effectus decreti publicationis eiusdem anni 1664, ab Archiepi- scopo Ioanne Philippo pro tota Dioecesi legitime praescriptae.
In hoc decreto consistoriali d. d. 10 Iulii 1664 duo expressis statuuntur verbis matrimonia clandestina esse omnino invalida; in causis matrimonialibus observanda esse decreta Concilii Tridentini. Quaenam vero hac in re Concilium Tridentinum statuerat, ex Ri- tual i Wolfgangi Archiepiscopi clarissime apparebat, ita ut Ioanni Philippo necessarium prorsus non esset, rursus in decreto illo ea- dem fusius explicare. Iubendo igitur, ut parochi singulis fidelibus suis solemniter denuntiarent, eos in causis matrimonialibus dein- ceps iuxta Concilium Tridentinum vivere debere, cum ad homines ratione praeditos loqueretur, potuit optimo iure supponere, paro- chos publicando hoc decretum consistoriale, certissime fidelibus -suis etiam explicaturos esse, quaenam Concilium Tridentinum hac in re statuisset.
Animadversum quoque est quod locum Bornheim ante sic di- ctam saeculi X V I reformationem documentis historicis vicus voca- tur, et usque ad annum 1481 comitibus de Hanau suberat. Cum extra muros urbis Francofurtensis situs fuerit, sunt qui conten- dant, vicum hunc, sicut et alia loca ante muros Francofurtenses sita v. g. Oberdan, Niederrad, Haussen, Bonames et Bockenheim, qui locus et ipse sub iurisdictione comitum de Hanau e r a t , pro- priam communitatem paroecialem ecclesia paroeciali gaudentem ef- formasse. In documentis porro antiquis ecclesia Bornheimensis ea-