First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Pnnted in the United States of America
EX S. CONGR. EPISC. ET REGULARIUM
256 E X S . C . I N D U L G E N T I A R U M
mani, et detur Decretum in una Bisinianen. Diei 23 Maii 1846.
400 EX A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
SECGOYIEN. SEU ORD. S. BENEDICTI 423
424 SECCOTIEN. SEU ORD. S. BENEDICTI
S E C C O V I E N . S E U O R D . S . B E N E D I C T I 425
426 SECCOVIEN. SEU ORD. S. BENEDICTI
438 A P P E N D I X I I . Sacra porro eadem Congrega-
torum elata voce pronuncietur ab una ex Monialibus ratihabita men- taliter a ceteris.
452 DECRETUM Collegii Quitoaní Legibus ferendis praepositi.
signum Crucis super populum fa- cere ?
Negative ad secundam. Atque ita declaravit et rescripsit. Die 20 Au- gusti 1880.
Ad III. Pro gratia, et ad men- tem: Mens est ut Altari imponatur ampla Umbella vulgo Baldacchino.
644 EX A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS 6 4 5
LIMBURGEN. 663
Tridentini, ergo res in Concilio Tridentino iam contenta tantum apertius atque clarius per legitimam interpretationem fuit propo- sita.
Neque excipi potest contra hanc sententiam modo stabilitam inde sequi in Anglia et Scotia non iam existere valida matrimo- nia clandestina. Sane ibidem boni Catholici celebrant sua matri- monia coram parocho et duobus saltem testibus ; at probe sciunt fideles illam formam celebrationis matrimonii ad valorem actus in Anglia et Scotia non requiri, ergo deest opinio necessitatis, quae ad consuetudinem introducendam omnino est necessaria. Porro Epi- scopi i l la praxi et observantia nullo modo intendunt aliquam pro- mulgationem capit. Tametsi, sed ut aliunde constat laudatum de- cretum Tridentinum non privata parochorum auctoritate, sed ex mandato et assensu tantum Episcoporum valide promulgari potest. Denique observantia illa non viget in vim decreti Tridentini, sed potius propter statuta dioecesana et consuetudinem in Anglia re- ceptam, vel potius in vim iuris antiqui in Anglia et Scotia nun- quam abrogati, quod minime ad validitatem, bene vero ad liceita- tem requirit publicam matrimonii celebrationem in facie ecclesiae. Deficientibus igitur essentialibus conditionibus, promulgatio capitis Tametsi in Anglia et Scotia tanquam per observantiam facta mi- nime est asserenda.
His in iure stabilitis, subiungenda sunt facta in supplicatione allegata, quibus probetur praxi et observantia decretum Triden- tinum contra matrimonia clandestina legitime esse promulgatum. Quae praxis atque observantia optimo iure deducitur ex ritualibus dioecesanis. Nam S. C. C. in causa Constantinopolit. d. 16 Decem- bris 1634: censuit : u Rituale Romanum de Sacramento Matrimonii observatum in singulis parochiis Civitatis Perae tanquam decretum S. [Concilii seu Summi Pontificis Romani, inducere sufficientem praesumptionem publicationis eiusdem decreti, ita ut in celebratio- ne matrimoniorum pro illorum validitate servanda sit forma ab eodem Sacro Concilio praescripta. » Iam vero ut supra probatum est ex modo loquendi S. C. C. publicationem praesumi ex observan- tia huius decreti, idem significat atque publicationem per obser- vantiam revera factam esse, neque ullum dubium existere potest, quin in ritualibus Archidioecesis Moguntinae. in qua parochia Francofurtensis sita erat, accuratissima praescriberetur observatio decreti Tridentini de forma celebrandi Matrimonia. Quod factum fuisse eruitur ex relatione eiusdem Episcopi Limburgensis.