Ad secundam quaestionem dicendum, quod effectus sacramenti, ut dictum est, respondet his quae exterius in sacramento geruntur. Exterius autem usus hujus sacramenti est per manducationem, quae non debetur nisi rei viventi; et ideo effectus hujus sacramenti praesupponit vitam in sumente. Et quia peccatum mortale vitam spiritualem tollit, ideo hoc sacramentum non est ad abluenda peccata mortalia in sumentibus, sed illos solum defectus qui cum vita esse possunt.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut innocentius dicit, hujusmodi locutiones sunt impropriae.
Dicitur enim hoc sacramentum scelera vel crimina abluere vel tollere, inquantum ea impedit, contra ipsa robur ministrando. Vel dicendum, quod in aliquo potest esse peccatum mortale, qui ejus conscientiam non habet; et talis si devote accedit, veniam consequitur, ut supra, dist. 9, quaest. 1, art. 3, quaestiunc. 2, dictum est.
Ad secundum dicendum, quod baptismus non solum exprimit passionem christi, sed etiam facit baptizatum christo commori. Et quia corruptio unius est generatio alterius, generatio autem est motus in vitam, et non praesupponit vitam, sed privationem ejus; ideo per baptismum possunt peccata mortalia dimitti virtute passionis, non autem per eucharistiam, per cujus sumptionem homo non significatur commori christo, sed fructu mortis christi refici, quod vitam praesupponit.
Ad tertium dicendum, quod gratia quam eucharistia confert, quantum est de se, habet virtutem mortalia delendi. Sed ratione ordinis quem habet ad vitam quam praesupponit, mortalia invenire non potest, et ideo nec ea delere. Si autem inveniat in subjecto, non in conscientia, nihilominus ea delet.
Ad quartum dicendum, quod eucharistia non solum est sacramentum, sed etiam est sacrificium.
Inquantum autem est sacramentum, habet effectum in omni vivente, in quo requirit vitam praeexistere.
Sed inquantum est sacrificium, habet effectum etiam in aliis, pro quibus offertur, in quibus non praeexigit vitam spiritualem in actu, sed in potentia tantum; et ideo, si eos dispositos inveniat, eis gratiam obtinet virtute illius veri sacrificii a quo omnis gratia in nos influxit; et per consequens peccata mortalia in eis delet, non sicut causa proxima, sed inquantum gratiam contritionis eis impetrat.
Et quod in contrarium dicitur, quod non offertur nisi pro membris christi, intelligendum est pro membris christi offerri, quando offertur pro aliquibus ut sint membra.