First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Pnnted in the United States of America
EX S. CONGR. EPISC. ET REGULARIUM
256 E X S . C . I N D U L G E N T I A R U M
mani, et detur Decretum in una Bisinianen. Diei 23 Maii 1846.
400 EX A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
SECGOYIEN. SEU ORD. S. BENEDICTI 423
424 SECCOTIEN. SEU ORD. S. BENEDICTI
S E C C O V I E N . S E U O R D . S . B E N E D I C T I 425
426 SECCOVIEN. SEU ORD. S. BENEDICTI
438 A P P E N D I X I I . Sacra porro eadem Congrega-
torum elata voce pronuncietur ab una ex Monialibus ratihabita men- taliter a ceteris.
452 DECRETUM Collegii Quitoaní Legibus ferendis praepositi.
signum Crucis super populum fa- cere ?
Negative ad secundam. Atque ita declaravit et rescripsit. Die 20 Au- gusti 1880.
Ad III. Pro gratia, et ad men- tem: Mens est ut Altari imponatur ampla Umbella vulgo Baldacchino.
644 EX A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS 6 4 5
LIMBURGEN. 673
Acta Tom. XXI. fase. COLI. 43
ex Benedicto XIV. De Synod. Dioec. lib. 12, cap. ò, n. 5 seqq. certum esse nullam et irritam esse promulgationem capitis Ta^ metsi, quae non fiat uti legis latae a Concilio Tridentino.
V. Ex notissima canonistarum doctrina et ex resolutionibus S. C. C. certum esse promulgationem capitis Tametsi aliquo in loco, non solum per documenta scripta, sed etiam per praesumptionem probari posse; praesumitur enim publicatio, ubi decretum fuerit aliquo tempore in parochia tamquam decretum Tridentini observa- tum ; Schmalzgrueber lib. 4, tit. 3, n. 100.
VI. Quinimo diuturna observantia capitis Tametsi, nedum praesumi eiusdem promulgationem ; sed rite fieri posse eandem pro- mulgationem per praxim et diuturnam consuetudinem erui ex reso- lutionibus ipsius S. C. C. ; ex Epistola Pii VII ad Archiep. Mogunt. 8 octob. 1803. (1) quia in ipsa consuetudine lex contenta est, ne- que praesumenda est eius publicatio, sed pro certa habenda est.
VII . In Angl ia tamen et Scotia, ubi Tridentinum publicatum non est, retineri non posse publicatum fuisse per laudabilem con- suetudinem, qua boni catholici matrimonia ineunt apud parochos et duos testes ; quia Episcopi, de quorum mandato fieri debet pro- mulgatio Tridentini, non intel l igunt aliquam fieri promulgationem capitis Tametsi per illam praxim, quae magis spectat ad liceitatem, quam ad validitatem matrimoniorum.
VIII. Observantiam ritualis Romani de Sacramento matrimo- nii in singulis paroeciis Dioecesis, observati tamquam decreti s. Con- cilii seu Summi Pontificis , inducere sufficientem praesumptionem publicationis eiusdem decreti, ita ut in matrimoniis servandum sit idem decretum ad validitatem.
IX. Legem Tridentinam, irritantem matrimonia clandestina, afficere incolas paroeciae ratione territorii ; et pars territorii a pa- roecia non dismembratur quia incolae il l ius partis a catholica re- ligione defecerunt ; et ideo si in hac parte redeant catholici, lege Tridentina obligantur ; sicut Romae obligarentur catholici qui do- micilium in ghetto Hebraeorum constituerent.
X. Ad Apostolicam Sedem pertinere solutionem dubiorum ge- neralium de valore promulgationis capitis Tametsi, aut de abro-
(1) Censeri potest praxim et consuetudinem decennii satis esse ad promulgatio-
nem huius legis Tridentinae, iam latae ; quia haec consuetudo est iuxta legem et
legi congrua. Idque eo fortius , dum Reiffenstuel lib. 4 tit. 3 n. 119 exist imet de-
cretum Tridentinum irritans matrimonia clandestina , non obstante legit ima pro-
mulgatione, per contrarium usum, intra decennium in desuetudinem abire posse.