Ulterius. Videtur quod ille qui consecrat, possit a communione cessare. Quia ubi est major necessitas, ibi secundum ordinem debitum caritatis est magis subveniendum. Sed potest contingere quod postquam sacerdos consecraverit, aliquis infirmetur ad mortem, et instanter petat corpus christi in ultima necessitate constitutus. Ergo cum sit hoc sacramentum caritatis, debet sacerdos ipse a communione desistere, et infirmo dare.
Praeterea, gravius est peccatum peccato superaddere quam unum simplex peccatum committere.
Sed habens conscientiam peccati mortalis peccat consecrando, peccat etiam communicando. Ergo ex quo consecravit, debet saltem a sumptione cessare.
Praeterea, communicatio corporis domini et sanguinis aequaliter debetur omnibus membris christi.
Sed aliis datur corpus christi sine sanguine.
Ergo sacerdos saltem a sumptione sanguinis abstinere potest.
Sed contra est quod dicitur de consecr., dist. 2, cap. Relatum, ubi reprobatur eorum error qui volebant consecrare corpus christi, et non sumere.
Praeterea, hoc idem videtur ex verbis domini, quibus dixit hoc sacramentum instituens: accipite, et comedite; Matth. 26, 26.