Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in his quae sunt ex genere suo bona, peccatum non accidit, nisi ex aliquo accidente, dum inordinate explentur; et ideo ea perficere per se bonum est; sed abstinere ab eis non est bonum nisi ratione accidentis alicujus. Unde cum eucharistiam accipere sit bonum ex genere, assumere eam est bonum per se, abstinere est bonum per accidens, inquantum scilicet timetur ne inordinate sumatur. Et quia quod est per se, praejudicat ei quod est per accidens; ideo simpliciter loquendo, melius est eucharistiam sumere quam ab ea abstinere; sed in casu aliquo nihil prohibet esse melius abstinere, quando aliquis probabiliter praesumit ex sumptione reverentiam minui. Si autem haec duo ad invicem comparemus, adhuc invenitur praevalere sumptio sacramenti abstinentiae a sacramento, tum ratione effectus sacramenti, tum ratione praeparationis, quantulacumque sit; tum etiam ratione virtutis elicientis actum: quia sumere videtur esse caritatis, in qua radix meriti consistit; abstinere autem timoris: amor autem timori praevalet.
Ad primum ergo dicendum, quod caritas est quae deo directe nos conjungit; sed humilitas ad hanc unionem disponit, inquantum hominem deo subdit; unde meritum magis consistit in caritate quam in humilitate.
Ad secundum dicendum, quod in hoc maxime est gloria dei et bonitas, quod se creaturis pro captu earum communicat; unde magis videtur ad dei gloriam pertinere quod aliquis ad communionem accedat quam quod abstineat.
Sicut et christus se ostendit etc.. Contra, veritatem non decet aliqua fictio. Ergo non debuit eis aliud ostendere quam quod in ipso erat. Et ideo dicendum, quod christus eis speciem suam naturalem ostendit, et sensus exterior per eam movebatur; sed propter dubitationem resurrectionis, sensus interioris judicium impediebatur; unde eum talem inspiciebant exterius, ut Gregorius dicit qualis erat apud eos interius; et ita non erat aliqua deceptio ex parte christi, sicut non est aliqua deceptio in sacra Scriptura ex hoc quod finguntur figurae Angelis et ipsi deo; non enim ad hoc fit ut in eis intellectus remaneat, sed ut ex his in significata eorum surgat; et ita etiam per speciem illam in qua eis apparuit, voluit eis dominus interiorem eorum dispositionem significare.
Qui confessus est coram Nicolao Papa etc.. Videtur ex hoc quod haec opinio omnino sit tenenda, quia in principio confessionis hujus dicitur: consentio Romanae ecclesiae, et apostolicae sedi. Ergo nulli licet aliter tenere. Et dicendum, quod quia berengarius negaverat verum corpus christi in altari esse, coactus fuit hanc confessionem facere; unde non intendit dicere, quod ipsum corpus christi frangatur, sed quod sub speciebus, in quibus est fractio, verum corpus christi sit; et in hoc se dicit consentire apostolicae sedi, a contrario errore reversus.
Manet integer in corde tuo. Et intelligendum est quantum ad effectum; non quod corpus ejus menti illabatur, quia hoc solius dei est.
Non est pars corporis etc.. De hoc dictum est supra, dist. 10, qu. Unic., art. 3, quaestiunc. 3.
Indignus est qui aliter celebrat. Aliter celebrare dicitur qui non servat materiam vel formam aut ritum debitum ab ecclesia institutum; et debet talis, si ex contemptu faciat, gradus sui periculo subjacere.
Etsi christus quotidie immoletur, vel semel tantum immolatus sit. Sciendum est, quod omnia illa verba quae important comparationem Judaeorum ad christum et poenam christi, non dicuntur quotidie fieri. Non enim dicimus quod christus quotidie crucifigatur et occidatur; quia actus Judaeorum et poena christi transit. Illa autem quae important comparationem christi ad deum patrem, dicuntur quotidie fieri, sicut offerre, sacrificare, et hujusmodi, eo quod hostia illa perpetua est; et hoc modo est semel oblata per christum, quod quotidie etiam per membra ipsius offerri possit.
In sacramento recordatio illius fit quod factum est semel. Sacerdos enim non solum verbis, sed etiam factis, christi passionem repraesentat. Unde et in principio canonis tres cruces facit super illud: haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata, ad significandum trinam traditionem christi, scilicet a deo, Juda, et Judaeis. Secundo autem super illud: benedictam, adscriptam, ratam etc.
Facit tres communiter super utrumque, ad ostendendum quod tribus christus est venditus, scilicet sacerdotibus, Scribis, et Pharisaeis. Duas autem facit divisim super corpus et sanguinem, ad ostendendum venditorem et venditum. Tertio facit duas super illud: benedixit et fregit: unam super corpus, aliam super sanguinem, ad ostendendum quod hoc sacramentum valet ad salutem corporis et animae.
Et quia dominus hoc sacramentum in mortis suae memoriam exercendum mandavit, ideo statim post consecrationem brachiorum extensione crucis effigiem repraesentat. Unde etiam, ut innocentius dicit, verba consecrationis, quae in fine ponenda essent quasi complementum totius, in medio ponuntur ad historiae ordinem observandum; quia verba canonis ad eucharistiam consecrandam principaliter pertinent, sed signa ad historiam recolendam. Quarto facit quinque cruces super illud: hostiam puram etc. Ad repraesentandum quinque plagas. Quinto facit duas super illud: sacrosanctum filii tui corpus etc. Ad signandum vincula et flagella christi. Et additur tertia, qua sacerdos seipsum signat super illud: omni benedictione; quia christi vulnera, nostra sunt medicamenta. Vel per has tres cruces significatur triplex oratio, qua christus orasse legitur Matth. 26, passione imminente. Sexto facit tres super illud: sanctificas, vivificas, benedicis etc. Ad repraesentandum, quod Judaei ter dixerunt: crucifige, verbo crucifigentes christum, quod fuit tertia hora. Septimo iterum facit tres super illud: per ipsum, et in ipso, et cum ipso, ad repraesentandum secundam crucifixionem, qua a militibus hora sexta post trium horarum spatium crucifixus est; vel ad repraesentandum tres ejus cruciatus, scilicet passionis, propassionis, compassionis. Deinde facit duas extra calicem super illud: est tibi deo patri omnipotenti in unitate spiritus sancti omnis honor et gloria, ad repraesentandum separationem animae a corpore, quae facta est hora nona; vel propter sanguinem et aquam, quae de latere christi profluxerunt.
Inclinationes etiam factae a sacerdote, signant christi obedientiam ad patrem, ex qua mortem sustinuit. Tacita etiam locutio exprimit consilium Judaeorum mortem christi machinantium, vel discipulorum, qui palam christum confiteri non audebant. Quid autem fractio significet, dictum est. Quia autem commixtio corporis et sanguinis unionem animae et corporis significat; ideo illa crucis signatio quae fit super illa verba: pax domini sit semper vobiscum, magis pertinet ad resurrectionem, quae virtute trinitatis et tertia die facta est. Quod autem quinquies se sacerdos ad populum convertit, significat quod dominus die resurrectionis quinquies se manifestavit: primo mariae Magdalenae, joan. Ult. Secundo Petro, luc.
Ult. Tertio mulieribus, Matth. Ult. Quarto discipulis in emaus, Lucae ultim. Quinto discipulis in unum, joan. Ult.. Salutat autem populum septies ad septiformem gratiam spiritus sancti ostendendam sine quibus mortalis vita duci non potest; quia etsi possumus vitare singula, non tamen omnia.