Ulterius. Videtur quod solus episcopus possit consecrare. Quia in qualibet republica principi debetur actus nobilissimus, sicut etiam Commentator dicit in 11 metaphysic.. Sed summus in nostra hierarchia est episcopus, ut dicit dionysius.
Ergo cum consecrare sit summus actus nostrae hierarchiae, hic actus sibi soli debetur.
Praeterea, secundum dionysium, loco cit., perficere est tantum episcopi. Sed secundum ipsum, eucharistia est perfectivam habens virtutem. Ergo solus episcopus potest consecrare.
Praeterea, majus est consecrare corpus christi quam consecrare altare, vel benedicere virgines.
Sed illa reservantur solis episcopis. Ergo multo fortius consecratio corporis domini.
Sed contra est communis usus ecclesiae, et canonum institutio, qui docent potestatem consecrandi et baptizandi episcopis et sacerdotibus esse communem.