Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidam dixerunt, quod haeretici ab ecclesia praecisi, et similiter excommunicati et schismatici, quia sunt extra unitatem ecclesiae, non possunt consecrare: et hujus opinionis videtur fuisse magister in littera. Sed quia omne illud quod per consecrationem datur, est perpetuum; ideo, sicut baptismus, qui per consecrationem datur, nunquam amittitur, quantumcumque aliquis in haeresim labatur vel schisma vel excommunicationem; ita nec sacerdotalis ordo aliquo modo amitti potest, ut Augustinus dicit ad parmenianum.
Et quia potestas consecrandi ordinem sacerdotalem consequitur, ut dictum est, ideo haeretici et schismatici et excommunicati consecrant, quamvis ad suam perniciem, dummodo servetur debita forma et materia et intentio, quae etiam in infidelibus esse possunt, ut supra, dist. 5 de baptismo, dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum canonis intelligendum est quantum ad illos qui debitam formam non servant, vel quantum ad executionem quam amittunt; non enim jus consecrandi habent; et hoc solum posse dicimur in jure, quod juste possumus. Vel loquitur de consecratione qua ordines conferuntur; quia ad damnationem potius quam ad sanctificationem recipientium cedit. Et similiter quod Augustinus dicit, quod extra ecclesiam non est locus veri sacrificii, intelligendum est quantum ad effectum; vel extra ecclesiam, idest extra formam ecclesiae.
Ad secundum dicendum, quod dicitur panis pollutus non in se, sed quia ipsi et seipsos polluunt consecrando et sumendo, et alios qui ab eis sacramenta scienter accipiunt.
Ad tertium dicendum, quod inquantum ordinem habet, ad unitatem ecclesiae pertinet, quamvis quantum ad aliquid possit ab ecclesia esse praecisus.