Ad tertiam quaestionem dicendum, quod secundum innocentium, quinque de causis quotidie Missa in ecclesia celebratur. Primo, quia oportet semper esse paratam medicinam contra quotidiana peccata. Secundo, ut lignum vitae semper sit in medio Paradisi. Tertio, ut nobis quotidie christus uniatur sacramentaliter, et nos ei spiritualiter.
Quarto, ut sit apud nos vigil memoria passionis. Quinto, ut vero agno loco typici quotidie utamur ad vesperam; quoniam Judaei ad vesperam convertendi esurient, secundum illud psalm. 58, 15: convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes.
Ad primum ergo dicendum, quod passio christi prout in capite contingit, semel tantum in anno repraesentatur in ecclesia; sed prout in nos ejus effectus provenit, quotidie debet repraesentari, quia ejus effectus in nobis continuus est, et sic repraesentatur in hoc sacramento.
Ad secundum dicendum, quod ecclesia volens populum christianum circa ipsam dominicam passionem prout in capite nostro fuit, mente occupari, statuit ut illa die non consecraretur corpus christi.
Ne tamen ecclesia omnino sine corpore christi esset, corpus christi praecedenti die consecratum et reservatum sumitur; sanguis autem non reservatur propter effusionis periculum. Nec est verum quod quidam dicunt, quod vinum ex immissione partis hostiae in calicem consecratur: quia transubstantiatio non fit sine debita forma verborum; unde post potum illum non liceret eadem die communicare.
Ad tertium dicendum, quod omnis nostra actio per christum perfici debet; et ideo, quando in una die occurrunt vel diversa dei beneficia commemoranda, de quibus sunt gratiae deo reddendae, vel etiam plura a deo impetranda pro salute vivorum et mortuorum; oportet quod pluries Missa in ecclesia celebretur, si adsit facultas; nec ex hoc sequitur quod aliquando debeat intermitti.