Ad tertium sic proceditur. Videtur quod laicus potest dispensare corpus christi. Perfectio enim hujus sacramenti in materiae consecratione consistit, ut supra dictum est, non in usu sacramenti.
Sed ordinati, sunt ministri sacramentorum.
Ergo etsi consecratio materiae ad solos sacerdotes pertineat, tamen dispensatio debet ad omnes pertinere.
Praeterea, ab illis debet dispensari sacramentum qui cum reverentia ipsum tractant. Sed quidam laici sunt majoris reverentiae ad sacramentum quam etiam sacerdotes; et etiam mulieres interdum.
Ergo per eos potest hoc sacramentum dispensari.
Praeterea, sicut sacerdotis est dispensare corpus christi, ita et tangere. Sed in aliquo casu licet tangere laico corpus christi; puta, si videret ipsum in terra jacere, et non esset sacerdos qui tolleret. Ergo et in aliquo casu liceret ei dispensare.
Sed contra est quod dicitur de consecr., dist. 2, cap. Pervenit, ubi inhibetur ne etiam infirmis per laicos sacerdotes hoc sacramentum transmittant.
Praeterea, ad eosdem pertinet esse ministros ecclesiae, et dispensatores mysteriorum dei, 1 Cor. 4: sic nos existimet homo ut ministros christi, et dispensatores mysteriorum dei. Sed laici non sunt ministri ecclesiae. Ergo non debent esse dispensatores sacramentorum.