Ulterius. Videtur quod aliquis possit licite recipere dispensationem sacramenti a fornicario vel excommunicato vel haeretico sacerdote. Augustinus enim dicit: neque in homine bono, neque in homine malo aliquis sacramenta dei fugiat. Ergo potest a quolibet sacerdote hoc sacramentum recipere.
Praeterea, virtus divina praevalet malitiae humanae. Sed sacramentum divina virtute continet gratiam, et causat. Ergo quantumcumque sit malus ille qui dederit, vel haereticus, consequitur gratiam qui ab eo sacramentum recipit.
Praeterea, iniquitas sacerdotis non potest ipsum corpus christi inquinare. Sed hoc sacramentum ex ipso opere operato, quod est corpus christi, gratiam confert. Ergo etiam si aliquis sit excommunicatus vel haereticus, sacramentum ab eo perceptum gratiam confert.
Sed contra est quod dicit canon: nullus Missam audiat sacerdotis quem scit concubinam indubitanter habere. Ergo peccat qui recipit sacramentum a concubinario sacerdote.
Praeterea, nullus debet recipere sacramentum praeter institutionem ecclesiae; quia indignus accederet.
Sed aliqui secundum institutionem ecclesiae sunt suspensi. Ergo non licet ab eis sacramenta recipere.