Postquam determinavit magister de confirmatione et eucharistia, quae sunt sacramenta procedentium, ordinata ad perfectionem in bono; hic incipit determinare de poenitentia, quae ordinatur ad amotionem mali, quod per actum procedentium in vita ista provenit; et dividitur in partes duas: in prima determinat de his quae pertinent ad essentiam sacramenti; in secunda determinat quaedam accidentia sacramenti hujus, sicut tempus, et hujusmodi; 20 dist., ibi: sciendum est etiam, quod tempus poenitentiae est usque ad extremum articulum vitae. Prima in duas: in prima determinat de sacramento poenitentiae; in secunda de ministro hujus sacramenti, 18 dist., ibi: hic quaeri solet, si peccatum omnino dimissum est a deo per cordis contritionem, ex quo poenitens votum habuit confitendi.
Prima in duas: in prima determinat de poenitentia communiter; in secunda descendendo ad partes ejus, 16 dist., ibi: in perfectione autem poenitentiae tria observanda sunt. Prima in duas: in prima determinat quid sit de ratione poenitentiae, et excludit errorem quorumdam addentium ad rationem verae poenitentiae quod non est de ratione ipsius; in secunda determinat de integritate ipsius, dist. 15, ibi: et sicut praedictis auctoritatibus illorum error convincitur qui poenitentiam saepius agendam non putant... Ita iisdem eorum oppositio eliditur qui pluribus irretitum peccatis asserunt de uno vere poenitere... Sine alterius poenitentia.
Prima in duas: in prima ostendit quid sit de ratione poenitentiae secundum veritatem; in secunda excludit errorem, ibi: his verbis quidam vehementius inhaerentes contendunt, vere poenitentem ultra non posse peccare damnabiliter. Circa primum duo facit: primo ostendit necessitatem poenitentiae; secundo inquirit quid sit poenitentia, ibi: baptismus tantum est sacramentum; sed poenitentia dicitur et sacramentum, et virtus mentis. Circa quod duo facit: primo ponit ea ex quibus poenitentia definiri potest; secundo ponit definitionem, ibi: poenitentia est, ut ait Ambrosius, mala praeterita plangere, et plangenda iterum non committere. Circa primum duo facit: primo ponit genus; secundo tangit actum, ibi: poenitentia dicitur a puniendo. Circa primum duo facit: primo ponit poenitentiam in genere virtutis, et sacramenti; secundo, quia virtus indiget doctrina hortante, et sacramentum doctrina instruente, ponit doctrinam de poenitentia, ibi: a poenitentia coepit joannis praedicatio.
Poenitentia dicitur a puniendo. Hic tangit poenitentiae actum; et circa hoc duo facit: primo accipit actum ex nominis interpretatione; secundo ostendit actus originem, ibi: poenitentiae virtus timore concipitur.
His verbis quidam vehementius inhaerentes contendunt, vere poenitentem ultra non posse peccare damnabiliter. Hic excludit errorem addentium ad rationem poenitentiae perseverantiam usque in finem; et dividitur in partes duas: in prima ponit errorem; in secunda excludit ipsum, ibi: sed Ambrosius dicit: haec vera poenitentia est cessare a peccato. Circa primum duo facit: primo ponit errorem dictum habere occasionem ex praedicta definitione; secundo ostendit confirmationem ipsius secundum alias auctoritates, ibi: quod etiam aliis muniunt testimoniis. Et ponit quatuor auctoritates: prima est Isidori; secunda Augustini, ibi: item Augustinus; tertia Gregorii, ibi: item Gregorius; quarta Ambrosii, ibi: item Ambrosius.
Sed Ambrosius dicit etc.. Hic excludit praedictum errorem; et circa hoc duo facit: primo excludit errorem per Augustinum; secundo solvit auctoritates positas, ibi: unde illa verba praemissa...
Recte sic accipi possunt. Et hic circa hoc quatuor facit: primo solvit ad definitionem primo positam, ex qua praedictus error sequi videbatur; secundo ad auctoritatem Isidori, ibi: ille autem irrisor est, et non poenitens; tertio ad auctoritatem Augustini, ibi: item illud, inanis est poenitentia quam sequens culpa coinquinat, sic intelligendum est; quarto ad auctoritatem Ambrosii, ibi: illud autem quod Ambrosius ait. Auctoritas autem Gregorii habet similem solutionem aliis. Circa tertium horum tria facit: primo solvit auctoritatem Augustini prius inductam; secundo inducit aliam ad idem, ibi: ita etiam intelligendum est illud quod idem Augustinus alibi ait; tertio solvit eam, ibi: de poenitentia perfectorum, vel ad salutem sufficienti, intelligendum est quod supra dixit. Circa quartum duo facit: primo solvit auctoritatem Ambrosii; secundo probat auctoritate et exemplis, quod poenitentia possit iterari; cujus contrarium auctoritas Ambrosii dicere videbatur; ibi: quod autem poenitentia non semel tantum agatur... Pluribus sanctorum testimoniis probatur.
Hic est duplex quaestio. Prima de ipsa poenitentia.
Secunda de effectu ipsius.
Circa primum quaeruntur quinque: 1 quid sit poenitentia; 2 de comparatione ipsius ad alia; 3 de subjecto ipsius; 4 de continuatione; 5 de solemnitate ejus.