Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non debeat aliqua poenitentia publicari vel solemnizari.
Quia non licet sacerdoti, etiam metu, peccatum alicujus confiteri, quantumcumque publicum.
Sed per poenitentiam solemnem publicatur peccatum.
Ergo non debet solemnizari.
Praeterea, judicium debet esse secundum conditionem fori. Sed poenitentia est quoddam judicium quod in foro occulto agitur. Ergo non debet publicari, sive solemnizari.
Praeterea, poenitentia omnes defectus revocat ad perfectum, ut Ambrosius dicit.
Sed solemnizatio facit contrarium, quia poenitentem in multis defectibus innectit: non enim laicus potest post solemnem poenitentiam ad clericatum promoveri, nec clericus ad superiorem ordinem. Ergo poenitentia non est solemnizanda.
Sed contra, poenitentia est quoddam sacramentum.
Sed in quolibet sacramento quaedam solemnitas adhibetur. Ergo et in poenitentia adhiberi debet.
Praeterea, medicina debet respondere morbo.
Sed peccatum quandoque est publicum, quod multos ad exemplum peccandi trahit. Ergo et poenitentia, quae est medicina ejus, esse debet solemnis et publica, qua multi aedificentur.