Ad primum sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam non semper peccata tollantur. Hebr. 10, 26: voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur hostia pro peccato. Sed in poenitentia homo se offert hostiam deo. Psalm. 50, 19: sacrificium deo spiritus contribulatus. Ergo poenitentia peccata eorum qui prolapsi sunt post notitiam veritatis, non delet.
Praeterea, Hebr. 12, super illud: non invenit poenitentiae locum, inquit Glossa interlineali: idest, veniae locum et benedictionis per poenitentiam.
Ergo poenitentia non semper tollit praeterita peccata.
Praeterea, 2 machab. 9, 13, dicitur de Antiocho: orabat scelestus deum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Ergo cum ipse poeniteret de malis commissis, videtur quod non semper poenitentia peccata praecedentia deleat.
Praeterea, peccatum commissum est quodammodo infinitum, inquantum est offensa dei. Sed actus nostri sunt finiti. Cum ergo finitum non possit in infinitum, videtur quod poenitentia non possit delere peccatum commissum.
Sed contra, Lucae 5, 32: non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam. Sed inutilis esset ista vocatio poenitentibus, nisi veniam de peccato largiretur. Ergo poenitentia peccata delet.
Praeterea, major est misericordia dei quam iniquitas hominis; unde reprehenditur ille qui dixit: major est iniquitas mea quam ut veniam merear. Sed poenitentia misericordiae dei innititur. Ergo omnia peccata, quantacumque sint, delet.