Postquam determinavit magister de poenitentia quantum ad sui veritatem, ostendens quid sit poenitentia secundum sui veram rationem, et removens errorem quorumdam qui ad rationem poenitentiae addere volebant futuram perseverantiam, hic intendit determinare de poenitentia quantum ad sui integritatem, quorumdam errorem removens, qui falso opinabantur posse de uno peccato poenitentiam agi, et non de alio: quod est contra integritatem poenitentiae. Et dividitur in partes duas: in prima ponit rationes quae sunt causa erroris; in secunda improbat ipsum errorem, ibi: satis arbitror illis esse responsum. Prima in duas, secundum quod error praedictus duos habuit modos positionis: in prima enim parte reprobat rationes eorum qui dicebant, quod de uno peccato sine alio poterat poenitentia agi, et fructuose quantum ad praesens; in secunda illorum qui ponebant quod hoc non erat fructuosum quantum ad praesens, sed quantum ad futurum, quando de peccatis aliis poenitentiam aget, ibi: quibusdam tamen videtur fuisse satisfactio, sed infructuosa. Prima in duas: in prima excludit probationem eorum, quae ex auctoritatibus canonis procedebat; in secunda probationes ex auctoritatibus sanctorum et ratione sumptas, ibi: alias quoque auctoritates inducunt.
Circa primum tria facit: primo ponit objectionem; secundo solvit eam, ibi: sed de his oportet illud tantum intelligi qui praesentibus suppliciis commutantur in bonum; tertio excludit quamdam dubitationem ex praecedenti solutione ortam, ibi: attende lector his verbis.
Alias quoque auctoritates inducunt. Circa hanc partem duo facit: primo ponit probationes illorum, quorum prima est ex auctoritate Gregorii; secunda ex auctoritate Ambrosii; tertia ex ratione sumpta, ut per se patet; secundo solvit eas; et primo ad auctoritatem Gregorii, ibi: hic responderi potest etc.; secundo ad auctoritatem Ambrosii, ibi: illud autem quod Ambrosius ait etc.; tertio ad rationem, ibi: ad hoc autem quod objicitur etc..
Quibusdam tamen videtur fuisse satisfactio, sed infructuosa. Hic destruit probationes alterius positionis; et circa hoc duo facit: primo ponit eas; secundo solvit, ibi: sed haec dicta intelligimus de illo qui in caritate quodam tempore bona facit, et bonus est, alio vero tempore malus est. Et ponit duas solutiones, quarum secunda incipit ibi: potest etiam accipi de operibus bonis quae ab aliquo fiunt dum malus est. Et circa hoc duo facit; primo ostendit quod bona extra caritatem facta, etsi valeant ad tolerabilius judicium sustinendum, non tamen valent ad vitam consequendam; secundo ostendit idem de operibus in caritate factis, quae postea per peccatum mortificantur, ibi: illa etiam quae in caritate quis facit, si postea prolapsus fuerit, nec exsurrexerit, non esse in memoria dei ezechiel dicit.
Satis arbitror illis esse responsum. Hic improbat ipsum errorem; et circa hoc duo facit: primo improbat errorem; secundo concludit veritatem, scilicet quae sit vera et sufficiens poenitentia, ibi: ex praemissis perspicua fit notitia verae poenitentiae.
Hic est quaerendum de satisfactione et de partibus ejus; unde quatuor hic quaeruntur. Primo de ipsa satisfactione. Secundo de eleemosyna. Tertio de jejunio. Quarto de oratione. His enim tribus homo satisfacit.
Circa hoc quaeruntur quinque: 1 quid sit satisfactio; 2 utrum possibile sit a nobis deo satisfieri; 3 qualiter homo satisfacere possit; 4 per quae; 5 utrum restitutio sit pars satisfactionis.