Utrum homo possit deo satisfacere.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod homo non possit deo satisfacere. Satisfactio enim debet aequari offensae, ut ex dictis patet. Sed offensa in deum commissa, est infinita, quia quantitatem recipit ab eo in quem committitur; cum plus offendat qui principem percutit quam alium quemcumque.
Cum ergo actio hominis non possit esse infinita, videtur quod homo deo satisfacere non possit.
Praeterea, servus, quia totum quod habet, domini est, non potest aliquid domino recompensare.
Sed nos servi dei sumus; et quidquid nos boni habemus, ab ipso habemus. Cum ergo satisfactio sit recompensatio offensae praeteritae, videtur quod deo satisfacere non possimus.
Praeterea, ille cujus totum quod habet non sufficit ad unum debitum exsolvendum, non potest alii debito satisfacere. Sed quidquid homo est et potest et habet, non sufficit ad solvendum debitum pro beneficio conditionis; unde Isaiae cap. 40, dicitur, quod Libanus ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum. Ergo nullo modo potest satisfacere pro debito offensae commissae.
Praeterea, homo totum tempus suum in dei servitium debet expendere. Sed tempus amissum non potest recuperari: propter quod est gravis jactura temporis, ut Seneca dicit.
Ergo non potest homo recompensationem deo facere; et sic idem quod prius.
Praeterea, peccatum actuale mortale est gravius quam originale. Sed pro originali nullus satisfacere potuit, nisi esset deus et homo. Ergo neque pro actuali.
Sed contra, sicut Hieronymus dicit, qui dicit deum aliquid impossibile homini praecepisse, anathema sit. Sed satisfactio est in praecepto: Luc. 3, 8: facite dignos fructus poenitentiae. Ergo possibile est deo satisfacere.
Praeterea, deus est magis misericors quam aliquis homo. Sed homini possibile est satisfacere.
Ergo et deo.
Praeterea, debita satisfactio est cum poena culpae aequatur: quia justitia est idem quod contrapassum, ut Pythagorici dixerunt. Sed contingit aequalem poenam sumere delectationi, quae fuit in peccando. Ergo contingit deo satisfacere.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, dupliciter homo deo debitor efficitur.
Uno modo ratione beneficii accepti; alio modo ratione peccati commissi. Et sicut gratiarum actio vel latria, vel si quid est hujusmodi, respicit debitum accepti beneficii, ita satisfactio respicit debitum peccati commissi. In his autem honoribus qui sunt ad parentes et deos, etiam secundum philosophum, impossibile est aequivalens reddere secundum quantitatem; sed sufficit ut homo reddat quod potest: quia amicitia non exigit aequivalens nisi secundum quod possibile est; et hoc etiam aequale est aliqualiter, scilicet secundum proportionalitatem: quia sicut se habet quod deo est debitum ad ipsum deum, ita hoc quod iste potest reddere, ad eum; et sic aliquo modo forma justitiae conservatur; et similiter est ex parte satisfactionis.
Unde non potest homo satisfacere, si ly satis aequalitatem quantitatis importet. Contingit autem, si importet aequalitatem proportionis, ut dictum est, et hoc sicut sufficit ad rationem justitiae, ita sufficit ad rationem satisfactionis.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut offensa habuit quamdam infinitatem ex infinitate divinae majestatis, ita et satisfactio accipit quamdam infinitatem ex infinitate divinae misericordiae, prout est gratia informata, per quam acceptum redditur quod homo reddere potest. Quidam tamen dicunt, quod habet infinitatem ex parte aversionis, et sic gratis dimittitur; sed ex parte conversionis finita est, et sic pro ea satisfieri potest. Sed hoc nihil est; quia satisfactio non respondet peccato nisi secundum quod est offensa dei: quod non habet ex parte conversionis, sed solum ex parte aversionis.
Alii vero dicunt, quod etiam quantum ad aversionem pro peccato satisfieri potest virtute meriti christi, quod quodammodo infinitum fuit, ut in 3 Lib., dist. 18, qu. 1, art. 6, quaestiunc. 1, dictum est; et hoc in idem redit quod prius dictum est; quia per fidem mediatoris gratia data est credentibus.
Si tamen alio modo gratiam daret, sufficeret satisfactio per modum praedictum.
Ad secundum dicendum, quod homo, qui ad imaginem dei factus est, aliquid libertatis participat, inquantum est dominus suorum actuum per liberum arbitrium; et ideo ex hoc quod per liberum arbitrium agit, deo satisfacere potest; quia quamvis dei sit, prout a deo est sibi concessum, libere tamen traditum est, ut ejus dominus sit; quod servo non competit.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa concludit, quod deo aequivalens satisfactio fieri non possit; non autem quod non possit sibi sufficiens fieri.
Quamvis enim homo totum suum posse deo debeat, non tamen ab eo exigitur de necessitate ut totum quod possit, faciat; quia hoc est impossibile secundum statum praesentis vitae, ut totum posse suum ad aliquid unum expendat, cum oporteat eum circa multa solicitum esse; sed est quaedam mensura homini adhibita, quae ab eo requiritur, scilicet impletio mandatorum dei; et super ea potest aliquid erogare, ut satisfaciat.
Ad quartum dicendum, quod quamvis homo non possit tempus praeteritum recuperare, potest tamen in futuro recompensare illud quod in praeterito facere debuisset; quia non debuit debito praecepti totum quod potuit, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod originale peccatum, etsi minus habeat de ratione peccati quam actuale, tamen est gravius, quia est ipsius humanae naturae infectio; ideo per unius hominis puri satisfactionem expiari non potuit, sicut actuale.