Ulterius. Videtur quod non sit semper restitutio facienda ei qui damnum passus est. Nullus enim potest restituere ei quem non cognoscit. Sed quandoque fur nescit cujus sit res quam furto accepit. Ergo videtur quod non teneatur ei restituere.
Praeterea, ille qui accepit, non tenetur nisi ad restitutionem. Sed aliquando ad eum cui debet fieri restitutio, non posset pervenire sine magno damno; forte etiam cum majori quam sit pretium rei restituendae. Ergo videtur quod in tali casu non teneatur ei restituere.
Praeterea, aliquis in depraedatione civitatum injuste accipit aliqua. Sed non potest ei cujus fuit, restituere: quia vel nescit eum, vel mortuus est.
Ergo videtur quod non teneatur restituere.
Praeterea, aliquis praelatus ecclesiae injuste aliquas res ecclesiae concedit alicui. Sed iste non tenetur reddere ecclesiae, ut videtur, quia venirent ad manus illius praelati, qui non est dignus ea recipere.
Ergo videtur quod non semper ei qui damnum passus est, sit restitutio facienda.
Sed contra est, quia per restitutionem integratur aequalitas justitiae. Sed aequalitas justitiae est ut quod aufertur a lucro, apponatur ad damnum, ut dicitur in 5 ethic.. Ergo videtur quod restitutio sit semper facienda ei qui damnum passus est.