Ulterius. Videtur quod jejunium non cadat in praecepto. Nam super illud psalm. 44: omnis gloria ejus filiae regis ab intus, dicit Glossa Augustini, quod gloria ecclesiae in interioribus virtutibus consistit, sicut fides, spes, caritas. Sed omne praeceptum ecclesiae ad gloriam ecclesiae ordinatur.
Ergo de jejunio exteriori non potest esse praeceptum.
Praeterea, ea quae sunt supererogationis, ad consilium pertinent, ad quod nullus obligatur nisi ex voto. Sed jejunium est hujusmodi. Ergo non obligatur ad ipsum aliquis ex praecepto.
Praeterea, quicumque transgreditur praeceptum, peccat mortaliter. Si ergo jejunium institutum ab ecclesia cadit sub praecepto, tunc si aliquis unum diem tantum frangeret Quadragesimae, mortaliter peccaret; quod videtur grave dicere.
Sed contra, statutum ecclesiae obligat per modum praecepti, sicut praeceptum dei; quia dominus discipulis suis dixit, Luc. 10, 16: qui vos audit, me audit. Sed ad illud jejunium obligamur ex statuto ecclesiae. Ergo cadit sub praecepto.
Praeterea, majoris perfectionis est lex nova quam vetus, et magis a carnalibus desideriis abstrahens.
Sed in lege veteri erat jejunium in praecepto. Ergo multo fortius in lege nova.