Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ad jejunium ab ecclesia institutum omnes teneantur absque dispensatione. Praecepta enim ecclesiae obligant sicut praecepta dei; unde apostolis dicitur Luc. 10, 16: qui vos audit, me audit. Sed ad praecepta dei omnes tenentur absque dispensatione.
Ergo et ad praecepta ecclesiae.
Praeterea, illud quod utiliter statutum est, non potest sine nocumento relaxari. Sed non sine utilitate statutum est ecclesiae jejunium. Ergo non potest per dispensationem sine nocumento relaxari.
Praeterea, secundum bernardum in Lib. De dispensatione et praecepto, in praecepto superioris non potest inferior dispensare.
Sed quaelibet singularis persona est inferior quam ecclesia, quae jejunium sub praecepto statuit, nisi forte ille qui est caput totius ecclesiae, vel loco capitis, scilicet Papa. Ergo nullus alius potest in jejunio dispensare nisi Papa.
Sed contra, innocentius III in quadam decretali, loquens de materia ista, dicit, quod non subjacet legi necessitas.
Ergo necessitate imminente potest aliquis sine peccato jejunium ab ecclesia institutum praetermittere per dispensationem.
Praeterea, praecepta legis naturalis non possunt per aliquod statutum immutari. Sed praeceptum legis naturalis est ut homo ad necessitatem cibum sumat. Ergo si necessitas exposceret, posset jejunii abstinentiam non servare.