Ulterius. Videtur quod justi non teneantur ad jejunium ecclesiae, 2 corinth. 3, 17: ubi spiritus domini, ibi libertas. Sed justi spiritu dei sunt imbuti. Ergo liberi sunt ab onere statutorum ecclesiae; et sic non obligantur ad jejunium ab ecclesia institutum.
Praeterea, Matth. 9, 15, dominus dicit: non possunt filii, quamdiu cum eis est sponsus, lugere.
Jejunium autem ad luctum pertinet. Sed cum justis sponsus ecclesiae christus spiritualiter est; Eph. 3, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris. Ergo cum spiritualis praesentia corporali praeemineat, videtur quod non teneantur ad jejunium.
Praeterea, nullus tenetur satisfacere qui non peccavit. Sed jejunium est quaedam satisfactionis pars. Ergo si sunt aliqui justi qui nunquam peccaverunt, videtur quod tales ad jejunium non tenentur.
Sed contra, apostolus perfecte justus fuit. Sed ipse corpus suum castigavit per jejunia et alia corporalia exercitia, ut dicitur 1 corinth. 9, 27: ne forte reprobus efficiar. Ergo et alii justi debent jejunare.
Praeterea, justitia hominis ordinem ecclesiae non subvertit, sed perficit. Sed quamdiu manet ordo, manet obedientia inferioris ad superiorem praecepta: quia hoc eis est debitum. Ergo per justitiam homo non absolvitur quin teneatur jejunare, et alia praecepta ecclesiae dei debeat servare.