Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hujusmodi tempora non debeant esse ad jejunium determinata, sicut ecclesia instituit. Quia sicut jejunium est satisfactionis pars, ita eleemosyna. Sed eleemosynarum tempus non est determinatum. Ergo nec jejunii.
Praeterea, sicut legislator novi testamenti, scilicet christus, Quadragesimam jejunavit; ita et legis veteris lator, scilicet Moyses. Sed populo veteris testamenti non indicebatur quadragesimale jejunium.
Ergo nec populo novi testamenti indici debet.
Praeterea, christus statim post baptismum legitur, Matth. 4, jejunium in deserto inchoasse.
Si ergo nos in actibus nostris christo conformari debemus, statim post epiphaniam, quando baptismus christi celebratur, debemus quadragesimale jejunium inchoare.
Praeterea, in veteri testamento habebant jejunium quarti mensis, et quinti, et septimi et decimi, quae non erant distincta per quatuor anni tempora. Ergo videtur quod nec nos per quatuor anni tempora nostra jejunia distinguere debeamus.
Praeterea, temporibus laetitiae jejunium non competit; unde et tempore paschali intermittitur jejunium vigiliae apostolorum Philippi et Jacobi, et tempore nativitatis, jejunium vigiliae beati joannis evangelistae. Sed infra octavas Pentecostes adhuc durat gaudium paschalis festivitatis. Ergo tunc jejunium non erit observandum.
Praeterea, in sanctorum solemniis eorum gloriam recolimus, ad quam translati sunt. Sed jejunium statui gloriae non competit: quia non esurient neque sitient amplius. Ergo in vigiliis solemnitatum jejunium non competit.