Ad tertiam quaestionem dicendum, quod competens hora comedendi in diebus jejunii est hora nona; et haec est ab ecclesia instituta, et communiter observata: quia secundum communem cursum comedendi est hora sexta; quia cibus non debet apponi quousque natura circa cibum praecedentem occupata est. Occupatur autem in cibo assumpto dupliciter. Primo digerendo ipsum; et quoniam digestio fit per calorem, ideo illud tempus digestioni est congruum in quo calor naturalis ad interiora revocatur, scilicet propter subtractionem radiorum solis, et propter somnum, in quo intenduntur virtutes naturales. Secundo cibum jam decoctum deducendo per membra, quibus debet assimilari; et ad hoc requiritur quod calor nutrimentum deducens usque ad extremas partes corporis evocetur: calor autem solis calorem naturalem ad exteriora evocat; et ideo quando completur solis ascensus (quod fit hora sexta, quia tunc est circa medium), tunc ejus opus completum est; et ideo tunc est tempus communiter sumendi cibum. Et quia jejunium ecclesiae debet esse poenale et satisfactorium, ideo supra hoc aliquid additur; non autem tantum quod penitus humor cibi assumpti exsiccetur, aut virtus naturalis debilitetur; unde partito residuo tempore, hora nona occurrit, in qua cibus secundum ecclesiae statutum in diebus jejunii sumendus est.
Ad primum ergo dicendum, quod legislator ponens legem communem, attendit ea quae in pluribus accidunt: sed adaptationem ad singulos relinquit illis qui constituuntur legis dispensatores.
Ad secundum dicendum, quod nos nostro jejunio conformamur novo homini, qui per passionem suam nos a vetustate et tenebris revocavit; et ideo illo tempore jejunium primum solvimus, quando christus passionem suam finivit, scilicet hora nona.
Sed ante hanc renovationem competebat vespertinum tempus jejunantium comestioni, ad significandum quod per cibum veteris hominis in tenebras peccati et mortis dejecti erant, a quibus non eruebantur, etiam post tribulationes praesentis vitae; quia in morte ad Limbum descendebant, qui erat tenebrosus locus.