Ad quartum sic proceditur. Videtur quod per binam comestionem jejunium non solvatur.
Quia jejunium est determinatum ad subtractionem nutrimenti. Sed non solum nutrimur cibo, sed etiam potu. Cum ergo potus assumptus praeter comestionem statutum ab ecclesia jejunium non solvat, videtur quod nec etiam cibi bina assumptio.
Praeterea, aqua potata impedit sumptionem eucharistiae, sicut et sumptio alterius cibi: quia solvit jejunium naturae, quod requiritur in eucharistiam sumentibus, sicut et alii cibi. Si ergo aqua potata non solvit jejunium ecclesiae, videtur quod nec alius cibus assumptus.
Praeterea, electuaria etiam cibi quidam sunt.
Sed eorum assumptio jejunium non solvit; quod patet ex communi consuetudine multorum, qui etiam diebus jejunii absque conscientia fractionis jejunii electuaria in magna quantitate manducant.
Ergo nec ciborum aliorum iterata assumptio jejunium solvit.
Praeterea, odor jejunium non solvit. Sed odore aliqui reficiuntur, sicut et cibo. Ergo nec cibus.
Sed contra est, quia in hoc distinguuntur jejunantes a non jejunantibus, quia semel manducant.
Si ergo bina comestio jejunium non solveret, non esset differentia inter jejunantes et non jejunantes.