Ulterius. Videtur quod oratio non sit actus cadens in praecepto. Quod enim voluntatis est, non est necessitatis. Sed oratio maxime est voluntatis, quia est quaedam volitorum petitio. Ergo non necessitatis; et ita non cadit sub praecepto.
Praeterea, petitio non videtur aliquid aliud esse, nisi ut nostrum desiderium alteri innotescat.
Sed superfluum est alicui exponere quod ipse scit.
Ergo cum christiana religio non contineat aliqua superflua praecepta, alias superstitio esset; videtur quod non cadat sub praecepto orare deum, cui omnia desideria nostra sunt nota.
Praeterea, deus liberalissime sua bona dat.
Sed liberalius datur quod sine precibus datur; quia, sicut Seneca dicit, nulla res carius emitur quam quae precibus empta est. Ergo non debet per praeceptum exigere preces de eo quod vult dare; nec iterum de eo quod non vult dare; quia quod deus non vult, nos non debemus velle, ut sic sit conformitas nostrae voluntatis ad deum; et quod non debemus velle, non debemus petere. Ergo nullo modo oratio cadit sub praecepto.
Sed contra, super illud Luc. 18: oportet semper orare etc. Dicit chrysostomus: dum dicit: oportet, necessitatem dicit.
Sed necessitas talis non potest esse nisi ex praecepto.
Ergo oratio cadit sub praecepto.
Praeterea, oratio contra jejunium et eleemosynam dividitur. Sed utraque illarum est in praecepto.
Ergo et oratio.