Ad secundum sic proceditur. Videtur quod oratio non debeat esse vocalis, sed mentalis tantum.
Oratio enim debet esse occulta, et ad deum tantum; quia est petitio decentium a deo; unde dicitur Matth. 6, 6: tu autem, cum oraveris, intra cubiculum, et clauso Ostio, ora patrem tuum. Sed oratio vocalis non est occulta, nec ad deum tantum esse videtur; quia deus ad cor respicit, non ad voces. Ergo oratio sine voce esse debet.
Praeterea, oratio est pars contemplationis.
Sed contemplatio non existit in aliquo exteriori actu, sed tantum in interiori. Ergo oratio non debet voce exteriori fieri.
Praeterea, per orationem debet intellectus in deum ascendere, secundum Damascenum, et affectus in deum dirigi, secundum Augustinum. Sed occupatio animae circa corporales actus retrahit ascensum intellectus et affectus ad divina; quia anima non potest intense circa diversa occupari.
Ergo oratio debet esse sine voce tantum in corde.
Sed contra est quod dicitur in Psal. 141, 1: voce mea ad dominum clamavi.
Praeterea, oratio est actus latriae, ut dictum est. Sed actus latriae non solum in interioribus actibus, sed etiam in exterioribus consistit. Ergo oratio non solum debet esse in corde, sed etiam in voce.