Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo non debeat aliquid determinate petere in oratione.
Quia periculosum est petere quod petere non oportet. Sed quid oremus, sicut oportet, nescimus; Rom. 8, 26. Ergo non debemus aliquid determinate petere.
Praeterea, in oratione homo debet spem suam jactare in deum, sicut dicitur in Psal. 54, 23: jacta super dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Sed ille qui aliquid in oratione determinat, non videtur super dominum curam suam jactare totaliter. Ergo talis oratio est reprehensibilis.
Praeterea, determinatio petitionis non fit nisi ad innotescendum desideratum. Sed deus, quem oramus, melius scit desideria nostra quam nos ipsi.
Ergo non debemus in oratione aliquid determinate petere.
Sed contra, dominus congruam formam orandi tribuit. Sed in oratione dominica determinatae petitiones continentur. Ergo oportet aliquid determinate petere.
Praeterea, postulatio est orationis pars. Sed habet determinatam petitionem, ut Hugo dicit, ubi Sup.. Ergo determinate aliquid petendum est.