Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod illud quod orando petimus, est beata vita, ut Augustinus dicit: quia omnia alia quae petimus, non petimus nisi secundum quod ad hanc ordinantur.
Beatam autem vitam dat directe solus deus. Sed tamen etiam sancti cooperantur nobis ad hoc quod beatam vitam obtineamus; et ideo oratio directe et proprie fit ad deum, sicut a quo expectamus quod orando petimus; sed tamen orantis intentio ad sanctos convertitur, ut quorum auxilio a deo impetrat quod expectat; et ideo dicit cassianus collatione 9, quod oratio proprie fit ad deum, sed deprecatio ad sanctos.
Ad primum ergo dicendum, quod in definitione debent poni ea quae per se sunt. Quamvis autem aliquo modo ad sanctos oratio fieri possit, sicut ad intercessores pro nobis, tamen proprie et per se oratio in deum fertur.
Ad secundum dicendum, quod oratio est actus latriae; nec tamen cum sancti orantur, eis latria exhibetur; sed illi a quo petitio orantis explenda speratur.
Ad tertium dicendum, quod sancti agnoscunt in verbo omnia quae ad eorum gloriam pertinent.
Et quia ad magnam eorum gloriam est quod alios juvare possunt, quasi dei cooperatores existentes; ideo statim in verbo vident vota eorum qui eos interpellant.
Ad quartum dicendum, quod ad aliquem sanctorum nos convertendos esse docet, ut ad mediatorem orationis, non ad quem principaliter oratio dirigatur.
Ad quintum dicendum, quod oratio hic accipitur ad similitudinem rhetoricae orationis, ut ex dictis patet, et ideo sicut illa soli judici fit, quamvis etiam aliis superioribus supplicationes fieri possent, vel aliquae petitiones; ita etiam oratio ad solum deum directe dirigitur; sed supplicatio etiam directe ad alios dirigi potest.