Ad secundam quaestionem dicendum, quod ratio meriti in omnibus actibus nostris est ex caritate; unde, cum contingat aliquando ex caritate orationem fieri, constat quod potest esse meritoria eadem ratione qua et alia opera ex caritate facta meritoria sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod habere oculum ad aliud quam ad deum, sicut ad principalem finem, evacuat rationem meriti; non autem si respiciat aliud sicut quo ad deum cito perveniendum; et hoc modo oratio relevationem propriarum indigentiarum respicit.
Ad secundum dicendum, quod meritum in actibus aliarum virtutum est ex VI caritatis. Et quia caritas habet pro objecto quod aliae habent pro fine; ideo meritum in actibus aliarum virtutum non est solum objectum illius actus, sed finis orantis.
Hoc autem quod petitur, non est finis orantis, sed objectum actus; et ideo non oportet quod meritum attendatur ratione illius.
Ad tertium dicendum, quod opera nostra non sunt sufficientia a seipsis ad obtinendum omne illud quo indigemus; et ideo oportet quod illud quod nobis deest, ex divina misericordia suppleatur; et hanc oratio pulsat; et ideo orationis meritum exigitur ad supplendum defectus omnium aliorum nostrorum meritorum. Unde Gregorius in moralibus dicit: multum utique apud deum haec summe sibi necessario congruunt, ut et oratione operatio, et operatione fulciatur oratio.