Postquam magister determinavit de poenitentia generaliter, hic ad partes poenitentiae descendit; et dividitur in partes duas: in prima distinguit poenitentiae partes; in secunda movet quasdam quaestiones circa comparationem partium poenitentiae ad invicem, 17 dist., ibi: hic oritur quaestio multiplex. Prima in duas: in prima distinguit partes quasi poenitentiam integrantes, scilicet contritionem, confessionem, et satisfactionem; in secunda distinguit partes quasi subjectivas, ibi: praedictis vero adjiciendum est etc.. Prima in duas: in prima distinguit poenitentiae partes; in secunda docet poenitendi modum secundum partes illas, ibi: ideo discretio poenitenti necessaria est. Circa primum duo facit: primo ostendit numerum partium; secundo singulas partes prosequitur, ibi: compunctio nobis commendatur.
Ideo discretio poenitenti valde necessaria est.
Hic ostendit modum poenitendi; et circa hoc duo facit: primo ostendit modum dignae poenitentiae; secundo modum falsae, ibi: et sicut sunt digni fructus poenitentiae, ac vera satisfactio; ita et indigni fructus. Circa primum tria facit: primo assignat ex verbis Augustini modum poenitendi quantum ad contritionem cordis; secundo quantum ad confessionem oris, ibi: caveat ne ductus verecundia dividat apud se confessionem; tertio quantum ad satisfactionem operis in abstinendo a sacris et ab illicitis, ibi: caveat etiam ne prius ad dominicum corpus accedat quam confortetur bona conscientia.
Praedictis vero adjiciendum videtur etc.. Hic assignat alias poenitentiae partes quasi subjectivas; et circa hoc duo facit: primo distinguit eas; secundo prosequitur de altera earum, et scilicet poenitentia venialium, quae habet specialem dubitationem, ibi: quae autem pro venialibus sit satisfactio sufficiens, Augustinus insinuat.
Hic quaeruntur quatuor. Primo de partibus poenitentiae.
Secundo de remissione venialium in hac vita, quae ad unam partem poenitentiae pertinet.
Tertio de circumstantiis peccati, secundum quas formari debet poenitentiae modus. Quarto de impedimentis verae poenitentiae.
Circa primum quaeruntur duo: 1 de partibus poenitentiae quasi integralibus; 2 de partibus secundo assignatis.