Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod poenitentia potest accipi dupliciter; scilicet ut est virtus, et ut est sacramentum.
Secundum autem quod est virtus, importat detestationem peccati cum proposito abolendi ipsum secundum conditionem status peccantis. Et quia quicumque non detestatur peccatum, adhuc voluntatem in peccato fixam habet, cum voluntas semel ad aliquid fixa, ab illo non divellatur quin actu vel habitu in eo maneat, nisi per actualem dissensum ab illo, vel in speciali, vel saltem in genere; voluntas autem in peccato fixa manens, non est susceptiva gratiae baptismalis; ideo requiritur ante baptismum, quasi removens prohibens, peccati commissi detestatio, et destructionis ejus propositum. Et ideo patet quod ante baptismum requiritur poenitentia secundum quod est virtutis actus, vel quae sit prior baptismo tempore vel saltem natura. Sed poenitentia, secundum quod est sacramentum, consistit in dispensatione ministrorum ecclesiae. Et quia ecclesiae sacramenta non dispensantur nisi illis qui sunt de ecclesia, ideo ante baptismum sacramentum poenitentiae non competit, cum per baptismum homo de ecclesia fiat.
Et per hoc patet solutio ad objecta praeter tertium.
Ad tertium dicendum, quod poenitentia non requiritur ante baptismum propter baptismi insufficientiam, sed propter impedimentum removendum gratiae baptismalis, ut baptismus suum effectum habere possit.