Ulterius. Videtur quod veniale peccatum possit remitti sine mortali. Joan. 8, super illud: qui sine peccato est vestrum etc., dicit Augustinus, quod omnes illi erant in peccato mortali: venialia enim eis dimittebantur per caeremonias. Ergo veniale potest dimitti non dimisso mortali.
Praeterea, mortale et veniale contrarie dividuntur.
Sed mortale potest dimitti sine veniali.
Ergo veniale potest dimitti sine mortali.
Praeterea, peccato quod sufficienter punitum est, non debetur alia poena: quia non vindicat bis deus in idipsum. Sed peccatum veniale potest aliquis, in mortali existens, sufficienter in seipso punire, cum debeatur ei poena finita.
Ergo non reservabitur ulterius ad poenam. Sed nunquam aliquis absolvitur a reatu poenae, nisi prius absolvatur a culpa; alias culpa inordinata remaneret sine poena. Ergo manente peccato mortali, potest veniale remitti.
Sed contra, Gregorius dicit, quod veniale peccatum obscurat mentem, sed mortale obtenebrat.
Sed obscuritas non removetur nisi per lucem; lux autem spiritualis est gratia, quae etiam mortale delet. Ergo non potest dimitti veniale sine dimissione mortalis.