Ulterius. Videtur quod inconvenienter enumerentur circumstantiae in hoc versu: quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando.
Illud enim quod est causa rei, non potest esse circumstantia ejus, cum causa sit prior, circumstantia posterior quasi proprietas. Sed persona agens quae notatur cum dicitur quis, est causa moralis actus. Ergo non debet poni circumstantia.
Praeterea, non potest idem esse circumstantia sui ipsius. Sed quid importat substantiam actus moralis, cujus circumstantiae quaeruntur. Ergo non debet inter circumstantias computari.
Praeterea, non est idem circumstantia rei et quod dat rei speciem, quia illud est rei intraneum.
Sed moralia recipiunt speciem a fine; unde Ambrosius: intentio operi tuo nomen imponit. Ergo cur, quod finem importat, non debet dici circumstantia.
Praeterea, illud quod continet alia, non debet aliis connumerari. Sed in modo comprehenduntur omnes aliae circumstantiae. Ergo non debet poni quomodo inter alias circumstantias.
Sed contra, videtur quod sint plures circumstantiae.
Philosophus enim in 3 ethic., ponit circa quid, et quo instrumento. Haec autem hoc versu non continentur. Ergo videtur quod insufficienter enumeratae sint.
Praeterea, circumstantiae propter hoc vocantur, quia secundum eas variatur medium virtutis.
Sed secundum quantum et quoties, variatur medium virtutis. Ergo sunt circumstantiae. Cum ergo non contineantur praedicto versu, videtur quod insufficienter enumerentur.