Ulterius. Videtur, quod inter omnes circumstantias magis aggravent locus et tempus. Quia, sicut dicit philosophus in 3 ethic., principalia sunt in quibus est actus, de hujusmodi circumstantiis loquens. Sed in quo signat ipsum tempus et locum. Cum ergo principales circumstantiae magis aggravent, videtur quod tempus et locus maxime aggravant.
Praeterea, videtur, quod quis. Quia ex voluntate principaliter oritur peccatum. Sed voluntas se tenet ex parte agentis. Ergo conditio personae magis aggravat.
Praeterea, videtur quod ingratitudo in deum.
Quia peccatum accipit rationem mali ex aversione.
Sed ingratitudo directe pertinet ad aversionem.
Ergo ex hoc magis gravitas peccati consideratur.
Praeterea, videtur quod tentatio praecedens.
Quia per illas circumstantias maxime aggravatur peccatum, per quas redditur venia dignum vel indignum.
Sed peccatum quod ex infirmitate agitur veniale dicitur, quasi venia dignum, quod est cum aliquis gravi tentatione praevenitur: peccatum autem quod ex malitia agitur, dicitur irremissibile, quia non habet in se aliquid venia dignum; quod contingit cum aliquis ex electione tentationem praeveniens, malum operatur. Ergo haec circumstantia maxime aggravat.