Ulterius. Videtur quod iste motus liberi arbitrii in deum non sit motus fidei. Quia ad hoc quod deus appropinquet nobis per justificationem, oportet quod nos appropinquemus ei per affectum.
Sed per affectum facit nos appropinquare deo caritas.
Ergo iste motus liberi arbitrii in deum, non est fidei, sed caritatis.
Praeterea, isa. 26, 18, dicitur: a timore tuo, domine, concepimus spiritum salutis. Ergo cum ista conceptio in justificatione fiat, videtur quod sit motus timoris, non fidei.
Praeterea, dispositio et perfectio debent esse in eodem. Sed motus fidei est in intellectu, justificatio autem specialiter in affectu. Ergo non est motus fidei.
Sed contra, Rom. 5, 1: justificati per fidem; et Act. 15, 9: fide purificans corda eorum.
Praeterea, justificatio est opus gratiae praevenientis.
Sed gratia praeveniens est fides, ut dixit magister in 2 Lib., dist. 27. Ergo motus fidei requiritur in justificatione.