Ad quartum sic proceditur. Videtur quod culpae remotio naturaliter praecedat gratiae infusionem.
In psalm. 62, ubi super illud: sic in sancto apparui tibi, dicit Glossa: nisi quis prius sitiat in isto deserto (idest malo) in quo est, nunquam perveniet ad bonum. Ergo remissio mali culpae est prior quam perventio ad bonum gratiae.
Praeterea, remissio culpae et infusio gratiae se habent sicut illuminatio et purgatio. Sed purgatio praecedit illuminationem, secundum dionysium.
Ergo et remissio culpae praecedit gratiae infusionem.
Praeterea, in quolibet motu recessus a termino a quo, praecedit accessum ad terminum ad quem: vel tempore, si sit motus successivus; vel saltem natura, si sit mutatio subita. Sed justificationis terminus a quo est culpa; terminus ad quem est gratia.
Ergo remissio culpae praecedit infusionem gratiae.
Sed contra est, quia causa naturaliter praecedit effectum. Sed infusio gratiae est causa remissionis culpae, quia infundendo gratiam deus peccata remittit.
Ergo infusio gratiae praecedit.
Praeterea, Ambrosius dicit, quod perfecta virtus in animam intrans, iniquitatem tollit. Sed prius est unumquodque naturaliter quam agat. Ergo prius est virtus et gratia, quam peccatum tollat.