Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut in 1 dist., quaest. 1, art. 2, quaestiunc. 3, in corp., dictum est, sacramenta sunt quaedam fidei protestationes; unde oportet ea fidei esse proportionata.
Fides autem est supra cognitionem rationis naturalis; unde etiam sacramenta sunt supra rationis naturalis dictamina. Et quia jus naturale est quod non opinio genuit, sed innata quaedam vis inseruit, ut tullius dicit; ideo sacramenta non sunt de jure naturali, sed de jure divino, quod est supranaturale; et quandoque etiam naturale dicitur, secundum quod cuilibet rei illud est naturale quod ei a suo creatore imponitur: tamen proprie naturalia dicuntur quae ex principiis naturae causantur; supra naturam autem quae ipse deus sibi reservat sine naturae ministerio operanda, sive in operationibus miraculorum, sive in revelationibus mysteriorum, sive in institutionibus sacramentorum; et sic confessio quae sacramentalem necessitatem habet, non est de jure naturali, sed divino.
Ad primum ergo dicendum, quod Adam vituperatur de hoc quod peccatum suum coram deo non recognovit. Confessio enim quae fit deo per recognitionem peccati, est de jure naturali. Nunc autem loquimur de confessione quae fit homini.
Vel dicendum, quod confiteri peccatum in casu est de jure naturali, scilicet cum quis in judicio constitutus a judice interrogatur: tunc enim non debet mentiri peccatum excusando vel negando; de quo Adam et cain vituperantur; sed confessio quae fit homini sponte ad remissionem peccatorum consequendam a deo non est de jure naturali.
Ad secundum dicendum, quod praecepta legis naturae manent eodem modo in lege Moysi et in lege nova. Sed confessio quamvis aliqualiter esset in lege Moysi, non tamen eodem modo sicut in lege nova, nec sicut in lege naturae. In lege enim naturae sufficiebat interior recognitio peccati apud deum; sed in lege Moysi oportebat aliquo signo exteriori peccatum protestari, sicut per oblationem hostiae pro peccato, ex quo etiam homini innotescere poterat eum peccasse: non autem oportebat quod speciale peccatum a se commissum manifestaret, aut peccati circumstantias, sicut in nova lege oportet.
Ad tertium dicendum, quod job loquitur de illa absconsione peccati quam facit in judicio deprehensus peccatum negando aut excusando, ut ex Glossa ibidem haberi potest.