Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ad confessionem dupliciter obligamur. Uno modo ex jure divino, ex hoc ipso quod est medicina; et secundum hoc non omnes tenentur ad confessionem, sed illi tantum qui peccatum mortale incurrunt post baptismum. Alio modo, ex praecepto juris positivi; et sic tenentur omnes ex institutione ecclesiae edita in Concilio generali sub innocentio III: tum ut quilibet se peccatorem recognosceret, quia omnes peccaverunt, et egent gratia dei: tum ut cum majori reverentia ad eucharistiam accedat: tum ut ecclesiarum rectoribus sui subditi innotescant, ne lupus inter gregem lateat.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis homo in hac vita post baptismum naufragium evadere possit, quod est per peccatum mortale; non tamen potest evadere venialia, quibus ad naufragium disponitur, contra quae etiam poenitentia ordinatur; et ideo manet poenitentiae locus etiam in illis qui non mortaliter peccant, et per consequens confessionis.
Ad secundum dicendum, quod nullus est qui non habeat judicem christum, cui per suum vicarium confiteri debet; qui quamvis eo inferior sit inquantum ipse praelatus est, tamen eo est superior, inquantum peccator est ipse, et ille christi minister.
Ad tertium dicendum, quod ex VI sacramenti non tenetur aliquis venialia confiteri, sed ex institutione ecclesiae, quando non habet alia quae confiteatur.
Vel potest dici, secundum quosdam, quod ex decretali praedicta non obligantur nisi illi qui habent peccata mortalia; quod patet ex hoc quod dicit, quod debet omnia peccata confiteri; quod de venialibus intelligi non potest, quia nullus omnia confiteri potest; et secundum hoc etiam ille qui non habet mortalia, non tenetur ad confessionem venialium, sed sufficit ad praeceptum ecclesiae implendum ut se sacerdoti repraesentet, et se ostendat absque conscientia mortalis esse; et hoc ei pro confessione reputatur.