Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium sacerdoti confiteri. Ad confessionem enim non obligamur nisi ex divina institutione.
Sed divina institutio nobis proponitur Jacob. 5: confitemini alterutrum peccata vestra; ubi non fit mentio de sacerdote. Ergo non oportet confiteri sacerdoti.
Praeterea, poenitentia est sacramentum necessitatis, sicut et baptismus. Sed in baptismo propter sacramenti necessitatem est minister quilibet homo. Ergo et in poenitentia; ergo sufficit cuilibet confiteri.
Praeterea, confessio ad hoc est necessaria, ut taxetur poenitenti satisfactionis modus. Sed aliquando aliquis non sacerdos discretius posset poenitenti dare satisfactionis modum quam multi sacerdotes.
Ergo non est necessarium quod confessio fiat sacerdoti.
Praeterea, confessio ad hoc est ordinata in ecclesia, ut rectores pecorum suorum vultum cognoscant.
Sed quandoque rector, sive praelatus, non est sacerdos. Ergo confessio non semper facienda est sacerdoti.
Sed contra, absolutio poenitentis, propter quam fit confessio, non pertinet nisi ad sacerdotes, quibus claves ecclesiae commissae sunt. Ergo confessio debet fieri sacerdoti.
Praeterea, confessio praefiguratur in Lazari mortui vivificatione. Sed dominus solis discipulis praecepit ut Lazarum solverent, ut patet joan. 11.
Ergo sacerdotibus facienda est confessio.