Ad quartam quaestionem dicendum, quod dictarum conditionum quaedam sunt de necessitate confessionis, quaedam de bene esse ipsius.
Ea autem quae sunt de necessitate confessionis; vel competunt ei secundum quod est actus virtutis, vel secundum quod est pars sacramenti. Si primo modo; aut ratione virtutis in genere, aut ratione specialis virtutis, cujus est actus. Ex ipsa autem ratione actus virtutis in genere sunt quatuor conditiones, ut in 2 ethic. Dicitur.
Prima est ut aliquis sit sciens; et quantum ad hoc confessio dicitur esse discreta, secundum quod in actu omnis virtutis prudentia requiritur; est autem haec discretio ut majora cum majori pondere confiteatur.
Secunda conditio est ut sit eligens, quia actus virtutum debent esse voluntarii; et quantum ad hoc dicit libens. Tertia conditio est ut propter debitum finem operetur; et quantum ad hoc dicit, quod debet esse poenitentia pura, ut scilicet recta sit intentio. Quarta est ut immobiliter operetur; et quantum ad hoc dicit quod debet esse fortis, ut scilicet propter verecundiam non dimittat.
Est autem confessio actus poenitentiae virtutis; quae quidem primo initium sumit in horrore turpitudinis peccati; et quantum ad hoc confessio debet esse verecunda, ut scilicet non se jactet de peccatis propter aliquam saeculi vanitatem admixtam. Secundo progreditur ad dolorem de peccato commisso; et quantum ad hoc debet esse lacrymabilis. Tertio in abjectione sui terminatur; et quantum ad hoc debet esse humilis, ut se miserum confiteatur et infirmum. Sed ex propria ratione hujus actus qui est confessio, habet quod sit manifestativa: quae quidem manifestatio per quatuor impediri potest.
Primo per falsitatem; et quantum ad hoc dicit fidelis, idest vera. Secundo per obscuritatem; et contra hoc dicit nuda, ut non involvatur obscuritate verborum. Tertio per multiplicationem verborum; et contra hoc dicit, quod sit simplex, ut non recitet in confessione nisi quod ad quantitatem peccati pertinet. Quarto ut non subtrahatur aliquid de his quae manifestanda sunt; et contra hoc dicit integra. Secundum autem quod confessio est pars sacramenti, sic concernit judicium sacerdotis, qui est minister sacramenti; unde oportet quod sit accusans ex parte confitentis; parere parata per comparationem ad sacerdotem; secreta quantum ad conditionem fori, in quo de occultis conscientiae agitur. Sed de bene esse confessionis est quod sit frequens, et quod sit accelerata.
Ad primum ergo dicendum, quod non est inconveniens quod conditio unius virtutis in actu alterius inveniatur, qui ab ipsa imperatur; vel quia medium quod est unius virtutis principaliter, etiam aliae virtutes per participationem habent.
Ad secundum dicendum, quod haec conditio, pura, intentionis excludit perversitatem, a qua homo mundatur; sed simplex, alieni admixtionem.
Ad tertium dicendum, quod hoc non est de necessitate confessionis, sed ad bene esse.
Ad quartum dicendum, quod propter scandalum aliorum, qui possunt ex peccatis auditis ad malum inclinari, non debet confessio fieri in publico, sed in occulto. Ex poena autem satisfactoria non scandalizatur ita aliquis; quia quandoque pro parvo vel nullo peccato similia opera satisfactoria fiunt.
Ad quintum dicendum, quod intelligendum est de lacrymis mentis.