Ad quartam quaestionem dicendum, quod spes remissionis peccatorum non est nobis nisi per christum; et quia homo per confessionem se subjicit clavibus ecclesiae ex passione christi virtutem habentibus, ideo dicitur quod confessio spem salutis tribuit.
Ad primum ergo dicendum, quod ex actibus non potest esse spes salutis principaliter, sed ex gratia redemptoris; et quia confessio gratiae redemptoris innititur, ideo spem salutis tribuit non solum ut actus meritorius, sed ut sacramenti pars.
Ad secundum dicendum, quod tribulatio spem salutis tribuit per experimentum propriae virtutis et purgationem a poena; sed confessio etiam modo praedicto.
Dicunt enim quidam, sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato mundari.
Tertia opinio est quam magister non tangit, quod dimittatur culpa per contritionem sub conditione, scilicet si confiteatur. Sed haec opinio minus habet de ratione quam aliae: quia status salutis non dependet ex futuro: quia, sicut dicitur Eccle. 11, 3: lignum ubi ceciderit, ibi erit. Unde nihil est dictu quod homo ad statum salutis per dimissionem peccati reducatur sub conditione confessionis simpliciter.
Votum pro operatione judicatur. Hoc intelligendum est tam in bonis quam in malis, quando est votum plenum, ita quod nihil ab executione retardat nisi impotentia. Si autem operatio adjuncta addat aliquid ad voluntatem, sicut in illis operibus quae habent in ipso actu delectationem voluntatem provocantem, tunc operatio addit etiam quantum ad meritum vel demeritum substantiale; alias non, sed superaddit operatio quantum ad aliquid adjunctum, quod est utilitas consequens actum in bonis ut effectus ejus, vel nocumentum in malis.
Non dicitur: si ore confessus fuerit; sed, conversus ingemuerit. Ergo videtur quod non requiratur oris confessio. Et dicendum, quod ipse gemitus habet votum vocalis confessionis adjunctum.
Nemo potest confiteri, scilicet confessione efficaci ad salutem.
Quae ut est vita corporis, ita ejus vita deus est. Non oportet quod sit similitudo quantum ad omnia, sed solum quantum ad hoc quod sicut anima corpori sensum et motum praebet per hoc quod est in corpore, ita deus animae spiritualiter quam inhabitat per gratiam.
Non potest quisquam gratiam dei accipere, nisi purgatus ab omni peccato per poenitentiae confessionem et per baptismum. Haec tria purgantia sic distinguuntur: quia baptismus purgat a culpa originali et actuali; sed poenitentia quantum ad contritionem a culpa actuali tantum; confessio autem actu exercita directe a poena.
Nemo dicat occulte, ita scilicet quod sacerdoti non manifestet.
Si erubui in conspectu populi peccata mea confiteri; job 31, 33. Ergo videtur quod liceat publice confiteri. Et dicendum, quod nostra littera, quae verior est, habet: si abscondi ut homo peccatum meum; in quo negatur absconsio contra mandatum dei facta. Sustinendo autem litteram quae hic ponitur; dicendum, quod non licet publice confiteri, nisi forte sit peccatum manifestum: quia talis humilitas proximo praejudicaret, qui ex peccato manifestato posset scandalizari. Sed satisfactio in manifesto facta quodammodo peccatum in conspectu populi confitetur.
Nullus debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque... Solverit poenam. Haec auctoritas et sequens ostendunt quod sine satisfactione peccatum non dimittitur; quod etiam haec opinio dicebat.
Quibusdam visum est sufficere, si soli deo fiat confessio. Hoc quod ponitur hic pro opinione, haeresis est, non quod explicite sit contra aliquem articulum, vel praecedens vel sequens ad ipsum; sed implicite aliquid contrarium fidei continet: quia sequitur quod claves ecclesiae non sint necessariae ad salutem; et in talibus antequam determinetur per ecclesiam quod ex eis sequatur aliquid contrarium fidei, non judicatur haeresis esse; et sic magister et Gratianus hoc pro opinione ponunt. Sed nunc post determinationem ecclesiae sub innocentio III factam, haeresis reputanda est.
Revela viam tuam ante dominum. Hic non loquitur de revelatione sacramentali, sed de revelatione quae fit in supplicatione orationis.
Non dico ut confitearis ea conservo tuo, ut tibi exprobret. Dicito deo, qui curat ea. Qui enim confitetur sacerdoti etc. Non confitetur ei ut conservo, sed ut deo.
In se voluntariae excommunicationis ferunt sententiam: non quod aliquis seipsum excommunicare possit, sed excommunicatio hic large ponitur pro voluntaria cohibitione, qua aliquis se subtrahit a sacris ex humilitate.
Justitia enim sola damnat. Haec loquitur Augustinus ex hypothesi, idest si deus tantum justitia uteretur contra nos sine misericordia: quia ad gratiam ipsius post peccatum sine misericordia redire non possemus.
Quanto pluribus confitetur: non dividens peccata, sed integre omnibus. Consequitur autem majorem veniam saltem propter erubescentiam et sacerdotis intercessionem; vel etiam ex VI clavium, ut quidam dicunt. Sed de hoc in propinqua dist. Dicetur.
Qui sciat ligare et solvere. Haec scientia, etsi non sit major, tamen tanta debet esse ut sciat distinguere inter peccatum et non peccatum, et peccatum mortale et veniale; et si in aliquo esset dubitatio, posset ad discretiores recurrere. Ponuntur autem multae conditiones aliae, quae ad confessorem requiruntur, ut confitentes alliciat, quae his versibus continentur: confessor dulcis, affabilis, atque suavis.
Prudens, discretus, mitis, plus, atque benignus.
Non petat sacerdotes per aliquam culpam ab ecclesiae unitate divisos: quia tales executionem ordinis non habent, et jurisdictione carent; et loquitur de divisione per haeresim, aut schisma, aut excommunicationem.